Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1trum A. via, qua aſcendit ignis ſit in linea A C B, quæ facit angulos in ſu­
perficie terræ æquales, nimirum angulos B C D, B C E. ſimiliter terra per
eandem lineam faciens eoſdem angulos æquales deſcendit.
linea autem, quæ
facit tales angulos tendit ad centrum ſphæræ A, vt patet ad ſenſum in figu­
ra, & probari poteſt geometricè ex primis tertij Elem. ex quibus patet tam
læuia, quam grauia, quæ per talem lineam ferantur, reſpicere centrum A,
ſphæræ.
Vtrum autem iſtud centrum ſit idem cum centro totius mundi, alius,
inquit, eſt ſermo, hoc eſt, ad aſtronomum pertinet.
vide igitur hac de re
pulchram deſſertationem apud Clauium in ſphæra: qui probat euidenter
eſſe vnum, & idem.
124
Hoc loco deſideratur commentarius in cap. vlt. de Cœlo. cuius loco ìn-


terim Lector adeat Diſcurſum Italicum Galilæi Galilæi, de his,

quæ in aqua mouentur, ac natant: ubi propè finem, plura in hu-

ius capitis explicationem affert.
125
126
127
128
129
Ex Lib. 2. de Generatione, & Corruptione.
130
Tex. 56. (ldeoqué non prima latio cauſa Generationis, & Corruptionis eſt,
ſed quæ ſecundum obliquum circulum, in hac enim & continuum vnum
eſt & moueri duobus motibus) per primam lationem intelligit mo­
tum primi mobilis, qui ſit ſuper polis mundi, quo Stellæ omnes
ab oriente in occidentem rectà feruntur.
per obliquum verò circulum in­
telligit Zodiacum, qui obliquus eſt, quia poli eius ſunt alij à polis mundi, &
quia non tendit rectà ab ortu ad occaſum, ſed in ſphæra mundi tranſuer­
ſus eſt, & deflectit à ſeptentrione in meridiem, quamuis non rectà, vt in
ſphæra explicari ſolet.
motus ergo Planetarum, qui fit ſecundum hunc cir­
culum, & ipſe obliquus, & tranſuerſus codem modo erit; ferrentur que per
eum à Borea ad Auſtrum, & è conuerſo; ex quo acceſſu, & receſſu efficiunt
æſtatem, & hyemem, item generationes, & corruptiones.
Sol porrò, & pla­
netæ, qui motibus proprijs hunc circulum peragunt, dicuntur moueri duo­
bus motibus, & quidem contrarijs: quoniam dum Sol.
v. g. per Zodiacum
graditur motu proprio, interim etiam à primo mobili fertur ab ortu in oc­
caſum: ex quibus duobus motibus fit vnus tantum Solis motus ſpiralis, qui
mixtus eſt, ideſt, qui fit à duobus motoribus; vnde re vera Sol non mouetur
duobus motibus contrarijs re ipſa diſtinctis; hoc enim impoſſibile eſt: ſed
motu mixto ex duobus, qui ſpiralis eſt, circa mundum deſcribens ſpiras ab
vno tropico ad alterum: qui, vt dixi, cauſatur à duobus motoribus, qui ſunt
Sol ipſe, mouens ſe ipſum per Zodiacum: & primum mobile mouens inſu­
per ipſum Solem, & Zodiacum ab ortu in occaſum circa mundum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index