DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 288 > >|
1
COROLLARIVM.
Ex hoc manifeſtum eſt, quò pondus à centro
libræ magis diſtat, eò grauius eſſe; & per conſe­
quens velocius moueri.
Hinc præterea ſtateræ quoq; ratio facilè oſten
detur.
Stateræ ratio.
Sit enim ſtate
ræ ſcapus AB, cu
ius trutina ſit in
C; ſitq; ſtateræ
appendiculum E.
appendatur in A
pondus D, quod
æqueponderet ap
pendiculo E in F
77[Figure 77]
appenſo.
aliud quoq; appendatur pondus G in A, quod etiam
appendiculo E in B appenſo æqueponderet.
Dico grauitatem
ponderis D ad grauitatem ponderis G ita eſſe, vt CF ad CB.

Quoniam enim grauitas ponderis D eſt æqualis grauitati ponde­
ris E in F appenſi, & grauitas ponderis G eſt æqualis grauitati pon
deris E in B; erit grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis E in
F, vt grauitas ponderis G ad grauitatem ponderis E in B: & permu
tando, vt grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis G, ita graui
tas ipſius E in F, ad grauitatem ipſius E in B; grauitas autem pon
deris E in F ad grauitatem ponderis E in B eſt, vt CF ad CB; vt
igitur grauitas ponderis D ad grauitatem ponderis G, ita eſt CF
ad CB.
ſi ergo pars ſcapi CB in partes diuidatur æquales, ſolo
pondere E, & propius, & longius à puncto C poſito; ponderum
grauitates, quæ ex puncto A ſuſpenduntur inter ſe ſe notæ erunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index