Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1tem eſt ſubtus, pars circuli parua; facilè enim viſum hominum pertingere tunc ad
Solem
) cur cometa in regione auſtrali vltra Solis, annique; vias conſtitutus
non
appareret, cauſam referebat Hippocrates paruitatem circuli, quem
motu diurno cometa deſcribebat, ob quam adeò parum ſupra horizontem
attolleretur, vt non poſſet viſus noſter ab ipſo ad Solem reflecti; quod ſecun­
dum ipſum erat neceſſarium ad cometarum apparitionem.
loquitur igitur
Hippocrates
de circulis, quos diurna conuerſione cometes circumducit, qui
omninò ſimiles ſunt ijs, quos etiam Sol, reliquaque; aſtra eodem motu de ſi­
gnant.
qui quidem omnes in noſtra ſphæra obliqua ita ſe habent, vt ij, qui
ſunt
vltra æquatorem ad Capricorni tropicum, minus ſupra horizontem
extent
, quàm infra deprimantur, & tanto minus, quanto magis ab æquato­
re
in auſtrum recedunt: contra verò faciunt, qui citra æquatorem ad Can­
cri
conuerſionem collocantur, quanto enim magis ab æquatore in boream
remouentur, tantò eorum ſectio, quæ eſt ſupra horizontem, maior eſt ea,
quæ infra horizontem latet.
quæ quidem omnia clara ſunt adhibita ſphæra
materiali, quam ſi ad tuam poli eleuationem accommodaueris, illicò vi­
debis tropici, Cancri ſectionem, quæ eſt ſupra horizontem multo maiorem
ea, quæ eſt infra.
oppoſitum verò in altero Capricorni tropico, cuius mini­
mam portionem ſupra, maximam verò infra horizontem exiſtere videbis.
Idem proportionaliter imaginari debes de circulis, quos cometa tam vltra
Capricornum, quàm citra Cancrum delineat; nam eorum, qui ſunt vltra
Capricornum ad auſtrum minores adhuc ſectiones ſupra horizontem exi­
ſterent, quàm opus ſit ad cometen ſpectandum.
Atque hæc cauſa eſt ex ſen­
tentia Hippocr. cur in illa auſtrali plaga nunquam cometes effulgeat.
è con­
trario autem, quia ad boream ſectiones illæ maximæ ſunt, aptæque; ad refra­
ctionem viſus noſtri vſque ad Solem, idcircò in hac mundi parte cometas
conſpicere ſolemus.
Reliqua Vicomercatus, atque Alexand. optimè expli­
cant, quos tu conſule, ne actum agatur.
In cap. 4. ſummæ 2. lib. 1. Meteor. de Cometis.
136

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index