Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 334 > >|
1quemadmodum partiales tranſlationes aquá & aeris,
quae in terrae ſuperficie fiunt, non tribui ſolent ipſi
terrae, ſed illis aquie & aeris partibus quá transfe­
runtur.
XXVIII.
Terram, propriè lo­
quendo, non moveri,
nec ullos Planetas,
quamvis à coelo tranſ­
ferantur.
15
20
25
30

Motum autem ſumendo juxta uſum vulgi, dicen­
dum quidem eſt Planetas alios omnes moveri, nec
non etiam Solem & fixas; ſed non, niſi admodum
incongruè, idem de Terr^ dici poteſt.
Vulgus enim à
Terrae partibus, ut immobilibus ſpectatis, Stellarum
loca determinat; haſque eatenus moveri judicat, qua­
tenus à locis ita determinatis recedunt: quod com­
modum eſt ad uſum vitá, ideoque rationi conſen­
taneum.
Quin etiam omnes ab ineunte aetate putavimus,
Terram non eſſe globoſam, ſed planam, & in eâ eſſe
Ubique idem ſurſum & idem deorſum, eoſdemque
mundi cardines, Orientem, Occidentem, Meridiem,
&sSeptentrionem; quibus idcirco uſi ſumus ad reli­
quorum omnium corporum loca deſignanda.
Sed ſi
quis Philoſophus, animadvertens Terram eſſe globum
in coelo fluido & mobili contentum, Solem autem &
Stellas fixas eundem ſemper inter ſe ſitum ſervare,
his utatur ut immotis ad illius locum determinan­
dum, & ideò affirmet ipſam moveri, abſque ratione
loquetur.
Nam primò, juxta philoſophicum ſenſum,
locus determinari non debet per corpora valde re­
mota, quales ſunt Fixae, ſed per contigua ejus quod
dicitur moveri.
Ac deinde, juxta uſum vulgi, non eſt
cur Fixas conſideret ut immotas, potiús quàm Ter­
ram, niſi quòd putet ultra ipſas non eſſe ulla alia cor­
pora, à quibus ſeparentur, & quorum reſpectu dici
poſſint moveri, Terra autem quieſcere, illo ſenſu quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index