Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1dicit Terram moveri reſpectu Fixarurn. Atqui hoc
putare à ratione eſt alienum: cúm enim mens noſtra
ſit talis naturá, ut nullos in mundo limites agnoſcat,
quiſquis ad immenſitatem Dei & ſenſuum noſtrorum
infirmitatem attendet, aequius eſſe ſuſpi­
cari, ultra illas omnes Stellas fixas quas videmus,
fortè eſſe alia corpora, ad quae comparata Terra quie­
ere, ipſae autem omnes ſimul moveri dici poſſint,
quàm ſuſpicari nulla poſſe talia eſſe.
XXIX.
Nullum etiam motum
Terrae eſſe tribuen­
dum, quamvis motus
impropriè juxta
uſum vulgi ſumatur;
ſed tunc rectèdici,
alios Planetas mo­
veri.
5
10
15
20
25
30
5

Sic itaque ſublato omni ſcrupulo de Terrae motu,
putelmus totam materiam coeli in quâ Planetae verſan­
tur, in modum cujuſdam vorticis, in cujus centro eſt
Sol, aſſiduè gyrare, ac ejus partes Soli viciniores ce­
leriús moveri quàm remotiores, Planetaſque omnes
(è quorum numero eſt Terra) inter eaſdem coe­
leſtis materiá partes ſemper verſari.
Ex quo ſolo, ſine
ullis machinamentis, omnia ipſorum phaenomena fa­
cillim intelligentur.
Ut enim in iis fluminum locis,
in quibus aqua in ſe ipſam contorta vorticem facit, ſi
variae ſeſtucae illi aquá incumbant, videbimus
ſimul cum eà deferri, & nonnullas etiam circa propria
centra converti, & eò celeriús integrum gyrum abſol­
vere, quò centro vorticis erunt viciniores; & denique,
quamvis ſemper motus circulares affectent, vix tamen
unquam circulos omnino perfectos deſcribere,
nonnihil in longitudinem & latitudinem aberrare: ita
eadem omnia de Planetis abſque ullâ diſſicultate poſ­
ſumus imaginari, & per hoc unum cuncta eorum phae­
nomena explicantur.
XXX.
Planetas omnes circa
Solem à coelo deferri.
10
15
20
25

Sit itaque S Sol, & omnis materia coeleſtis cir­
cum jacens ita moveatur in eaſdem partes, nempe ab

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index