Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
137
Summæ 2. cap. 5. (Ad hæc autem ſi quemadmodum oſtenditur in ijs, quæ cir­
ca
Astrologiam ſpeculationibus, Solis magnitudo maior eſt quàm terræ; & diſtan­
tia multò maior aſtrorum ad terram quàm So is; ſicut Solis ad terram quàm Lu­
; non vtique longè alicubi à terra conus, qui à Sole, conijciet radios, neque vtique
vmbra
terræ, quæ vocatur nox, erit apud astra; ſed neceſſe Solem omnia aſtra cir­
cunſpicere, & nulli ipſorum terram obſistere) ex dictis ſumma 1. cap. 3. huius,
& ex figura ibi deſcripta, facilè eſt intelligere præſentem locum; nam cum
Sol ſit multò maior terra, vt ibi probatur, ac minus diſter à terra quàm fixæ
ſtellæ, magis tamen quàm Luna, vt patet ex ſolari eclypſi, ſequitur neceſſa­
riò vmbram terræ, quæ nox eſt ipſa, effici turbinatam, & valdè procul à ter­
ra acumen coni vmbræ aſcendet, ſed paulò ſupra Lunam conus hic vmbræ
permittet radios Solis ſe ipſum ambientes iterum ſimul committi, quod il­
lis verbis (Conijciet radios) ideſt committet radios expreſſit Ariſt. cum igi­
tur vmbra apud Lunam ſit ſatis gracilis, breui ſupra Lunam deſinet, neque
vllo pacto ad affixa ſydera protendetur, neque illis tenebras offundet.
quod
etiam experientia confirmat, cum nunquam aſtra illa, quæ Soli opponuntur,
quæque; vertex vmbræ collimat, vllam patiantur eclypſim.
quare ſine vllo ter­
impedimento Sol poteſt affixa omnia ſydera per luſtrare.
Exactiores ha­
rum rerum demonſtrationes ſunt alterius loci.
138

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index