Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
< >
page |< < of 355 > >|
1metas hoſce motum æthereæ regioni conformem, contrà quam Ariſt. opi­
natus eſt, obtinuiſſe, manifeſtum eſſe volunt; ac proinde eorum locum, &
curſum in cœleſti mundi parte extitiſſe, ſe comprobaſſe exiſtimant: qua de
re prudentis Lectoris eſto iudicium: neque enim, vt ille cecinit, noſtrum eſt,
tantas componere lites.
Verumenimuerò Peripatetica omnis ſchola reclamat; Cœlum eſt inge­
nerabile, & incorruptibile, nihil igitur noui cœlo poteſt accidere.
ſed age
reſpondent, nonne omnium aſtronomorum conſenſu ſtellæ tres nouæ noſtro
hoc ſæculo in cœlo toti mundo conſpicuæ illuxerunt?
easque; in octaua ſphæ­
ra reſediſſe conſtans eſt omnium aſſertio?
quarum prior anno 1572. in con­
ſtellatione Caſſiopeæ apparuit.
Secunda anno 1600. in Cygno, quæ nec dum
extinguitur.
Tertia anno 1604. inter Sagittarij ſtellas viſa eſt, de quibus vi­
de P. Clauium in ſphæra breuiter de illis tractantem: aut ſi mauis, & vacat,
vide quoad primam primum volumen progymnaſmatum Tychonis Brahe,
vbi etiam aliorum aſtronomorum de eadem certiſſimas commentationes
reperies.
conſule etiam de reliquis duabus Ioannis Kepleri Cæſareæ Maie­
ſtatis Mathematici commentaria; & coactus libenter fateberis noui ali­
quid cœlo aduenire poſſe.
Poſtremò tandem poſſet quiſpiam in hunc modum opponere: etiam ſi con­
ſtet quinque cometas cęlo oberraſſe, non propterea dicemus reliquos omnes
eſſe pariter cœleſtes, nullumque; proinde ſublunarem.
Huic memorati Aſtro­
nomi ſic reſponderent; id quidem mathematica, & infallibili ratione non
colligi, imò aliquot parum infra Lunam extitiſſe, non omninò negandum
videri: at verò in ſuperiori aeris plaga, in tam fluxa, ac inſtabili mundi par­
te, cometas vnquam effulſiſſe, nemo ſibi ob allatas rationes meritò perſua­
dere poſſe.
137
Summæ 2. cap. 5. (Ad hæc autem ſi quemadmodum oſtenditur in ijs, quæ cir­
ca Astrologiam ſpeculationibus, Solis magnitudo maior eſt quàm terræ; & diſtan­
tia multò maior aſtrorum ad terram quàm So is; ſicut Solis ad terram quàm Lu­
næ; non vtique longè alicubi à terra conus, qui à Sole, conijciet radios, neque vtique
vmbra terræ, quæ vocatur nox, erit apud astra; ſed neceſſe Solem omnia aſtra cir­
cunſpicere, & nulli ipſorum terram obſistere) ex dictis ſumma 1. cap. 3. huius,
& ex figura ibi deſcripta, facilè eſt intelligere præſentem locum; nam cum
Sol ſit multò maior terra, vt ibi probatur, ac minus diſter à terra quàm fixæ
ſtellæ, magis tamen quàm Luna, vt patet ex ſolari eclypſi, ſequitur neceſſa­
riò vmbram terræ, quæ nox eſt ipſa, effici turbinatam, & valdè procul à ter­
ra acumen coni vmbræ aſcendet, ſed paulò ſupra Lunam conus hic vmbræ
permittet radios Solis ſe ipſum ambientes iterum ſimul committi, quod il­
lis verbis (Conijciet radios) ideſt committet radios expreſſit Ariſt. cum igi­
tur vmbra apud Lunam ſit ſatis gracilis, breui ſupra Lunam deſinet, neque
vllo pacto ad affixa ſydera protendetur, neque illis tenebras offundet.
quod
etiam experientia confirmat, cum nunquam aſtra illa, quæ Soli opponuntur,
quæque; vertex vmbræ collimat, vllam patiantur eclypſim.
quare ſine vllo ter­
ræ impedimento Sol poteſt affixa omnia ſydera per luſtrare.
Exactiores ha­
rum rerum demonſtrationes ſunt alterius loci.
138
Eodem cap. (Amplius autem eſt tertia quædam opinio de ipſo, dicunt enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index