Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 355 > >|
140
141
Summæ 2. cap. 6. Sunt qui velint Ariſt. Galaxiam nihil aliud eſſe, quàm
quandam refractionem lucis ſtellarum illarum, quæ ſunt in ætherea Gala­
xia, quæ inquam refractio fiat circa ſupremam aeris regionem ex occurſu
exhalationum, quæ ibi perpetuò conſeruantur, & vi earumdem ſtellarum
ſurſum ſemper attrahuntur, quæ refractio fiat ad eum modum, quo halo cir­
ca Solem, & Lunam.
& quemadmodum halo, ſiue area omnibus vndecunque
aſpicientibus ſemper videntur in eodem cœli loco, hoc eſt è regione Solis,
vel Lunæ; ſimiliter Galaxia in aere omnibus vndecunque intuentibus appa­
reat in eadem cœli parte, ideſt ex aduersò eorumdem ſyderum, quæ cœle­
ſtem lacteam viam conficiunt.
Porrò qui ſic mentem Ariſt. exponunt, nul­
lo modo poſſunt à Mathematicis redargui per rationem deſumptam à di­
uerſitate aſpectus (quam poſtea explicabo) quamuis phyſicis rationibus re­
fellantur.
Alij ſunt, quorum ſententia magis videtur improbanda, quod
Ariſt. ſummum Philoſophum pueriliter in aſtronomia lapſum fateri cogan­
tur.
Exiſtimant hi Galaxiam hanc Ariſtotelicam nihil aliud eſſe, quàm ip­
ſas tenues exhalationes in aere ſubuectas, directèque infra ſtellas illas la­
cteum circulum in cœlo conſtituentes nobis obiectas.
qui præter innumera,
ac magna abſurda è naturali Philoſophia petita, vnum maximum ex Aſtro­
nomia, nempè ex diuerſitate aſpectus deſumptum, nullo modo vitare poſ­
ſunt; eſtque; huiuſmodi, quia ſi lacteus hic circulus eſſet in aere, non ab om­
nibus, neque ex omni terræ loco per eadem ſydera commeare cerneretur, ſed
è diuerſis, & præcipuè ab inuicem valde diſſitis, circa diuerſa aſtra ſe ſe ocu­
lis noſtris obijceret: at teſtimonio ſenſus conſtat, Galaxiam ſemper in eo­
dem loco; eademque; à ſyderibus fixis diſtantia albicare, ergò nullo modo
viam hanc in aere quaſi pendulam fabricare debemus.
rationem hanc di­
uerſitatis aſpectus aſtronomicè magis explicatam reperies apud Clauium
in ſphæra.
Porrò hæc ratio quamuis adeo certa, ac noſtra tempeſtate vul­
gata, parum tamen à nonnullis de rebus Meteorologicis commentaria con­
farcinantibus intellecta, minimè eos abſterrere potuit, quin prædictam opi­
nionem, non ſolum Ariſtoteli imponerent, verum etiam ipſi tanquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index