Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1ejuſdem receſûs, phaſium Lunae, Eclipſium, ſtationum
&sretrogradationum quae apparent in Planetis, prae­
ceſſionis aequinodiorum, variationis in obliquitate
Eclipticae, ac ſimilia: facil enim ab illis, qui vel pri­
ma elementa Aſtronomiae didicerunt) intelligentur a.
XXXVII.
Phaenomena omnia per
hanc hypotheſin fa­
cillimè intelligi.
5

Sed breviter adhuc dicam, quo pacto ex hypotheſi
Braheanâ, quam vulgà jam admittunt illi omnes qui
Copernicanam repudiant, plus motús Terrae quàm per
hanc tribuatur.
Primò, manente Terrâ juxta eorum
opinionem immobili, neceſſe eſt ut totum coelum,
unà cum ſtellis, circa ipſam ſingulis diebus volvatur:
quod intelligi non poteſt, quin ſimul intelligatur fieri
tranſlationem omnium partium Terrae, ex viciniâ par­
tium coeli quas tangunt in viciniam aliarum; cúmque
haec tranſlatio ſit reciproca, ut ſuprà dictum eſt b, &
eadem plan vis ſive actio ad illam requiratur in Terrâ
atque in coelo, nulla ratio eſt cur, propter ipſam,
coelo potiús quàm Terrae motum tribuamus.
Quinimò,
juxta ſuperiús dicta, Terrae duntaxat eſt tribuendus:
quia ſit ſecundúm totam ejus ſuperficiem, non
eodem modo ſecundúm totam ſuperficiem coeli, ſed
tantúm ſecundúm partem concavam, Terrie conti­
guam, quae ad convexam comparata perexigua eſt.

Nec refert ſi dicant, ſe non tantúm putare concavam
coeli ſtellati ſuperficiem à terrâ ſeparari, ſed
etiam convexam ab alio coelo illud ambiente, nempe
à coelo cryſtallino vel Empyreo; atque hanc eſſe ratio­
nem cur illum motum coelo potiús tribuant quàm
terrae.
Nullum enim haberi poteſt argumentum, quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index