DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
40ad BA. pondera FG æqueponderabunt. cùm autem ſit CB æqua
lis BD, pondera quoq; FE æqualia æqueponderabunt.
pondera
verò FEG in libra, ſeu vecte DBA appenſa, cuius fulcimentum
eſt B, non æqueponderabunt; ſed ex parte A deorſum tendent.
po
natur itaq; in A tanta vis, vt pondera FEG æqueponderent; erit
potentia in A æqualis ponderi G.
pondera enim FE æqueponderant,
& vis in A nihil aliud efficere debet, niſi ſuſtinere pondus G, ne deſcen
dat.
& quoniam pondera FEG, & potentia in A æqueponderant,
demptis igitur FG ponderibus, quæ æqueponderant, reliqua æque
ponderabunt; ſcilicet potentia in A ponderi E, hoc eſt potentia
in A pondus E ſuſtinebit, ita vt vectis AB maneat, vt prius erat.

Cùm autem potentia in A ſit æqualis ponderi G, & pondus E pon
deri F æquale; habebit potentia in A ad pondus E eandem pro­
portionem, quam habet BD, hoc eſt BC ad BA.
quod demon­
ſtrare oportebat.
COROLLARIVM I.
Ex hoc etiam (vt prius) manifeſtum eſſe po­
teſt, ſi ponatur pondus E propius fulcimento B,
vt in H; minorem potentiam in A ſuſtinere poſ­
ſe ipſum pondus.
Minorem enim proportionem habet HB ad BA, quam CB ad
BA.
& quò propius pondus erit fulcimento, adhuc ſemper mino
rem poſſe potentiam ſuſtinere pondus E ſimiliter oſtendetur.
8 Quinti.
COROLLARIVM II.
Sequitur etiam potentiam in A ſemper mino
rem eſſe pondere E.
Sumatur enim inter AB quoduis punctum C, ſemper BC
minor erit BA.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index