Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 406 > >|
1
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE RE AEDIFICA
TORIA INCIPIT LEGE FELICITER
m
VLTAS ET VARIAS ARTES QVE
ad uitam bene beateque agendam faciant ſumma
induſtria et diligentia conquiſitas nobis ma
iores noſtri tradidere.
Quæ omnes et ſi ferant
præ ſe: quaſi certatim huc tendere: Vt pluri
mum generi hominum proſint: tamen habere
innatum atque inſitum eas intelligimus quip
piam: quo ſingulæ ſingulos præceteris diuerſoſque polliceri fruc
tus uideantur: Nanque artes quidem alias neceſſitate ſectamur:
alias probamus utilitate: Aliæ uero quod tantum circa res cognitu
gratiſſimas uerſentur in pretio ſunt: quales autem hæ ſint artes
non eſt ut proſequar: in promptu enim ſunt: uerum ſi repetas ex
omni maximarum artium numero nullam penitus inuenies: quæ
non ſpretis reliquis ſuos quoſdam & proprios fines petat et con
templetur.
Aut ſi tandem comperias ullam: quæ cum huiuſmodi
ſit: ut ea carere nullo pacto poſſis: tum et de ſe utilitatem: uolup
tati dignitatique coniunctam præſtet: meo iudicio ab earum numero
excludendam eſſe: non duces architecturam: namque ea quidem
ſiquidem rem diligentius penſitaris et publice & priuatim com
modiſſima et uehementer gratiſſima generi hominum eſt: digni
tateque inter primas non poſtrema: Sed antequam ultra progrediar:
explicandum mihi cenſeo quemnam haberi uelim architectum:
Non enim tignarium adducam fabrum: quem tu ſummis cæterarum
diſciplinarum uiris compares: Fabri enim manus architecto pro
inſtrumento esse.
Architectum ego hunc fore conſtituam / qui certa
admirabilique ratione et uia tum mente animoque diffinire: tum et
opere abſoluere didicerit quocumque ex ponderum motu corporumque
compactione et coagmentatione digniſſimis hominum uſibus bel
liſſime commodentur: Quæ ut poſſit comprehenſione et cognitione
opus eſt rerum optimarum et digniſſimarum: Itaque huiuſmodi erit
architectus: redeo ad rem Fuere qui dicerent aquam aut ignem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index