Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 110 > >|
1
Tab. 1. Fig. 5.
Motus ſint primò æquabiles, curratque mobile ſpatium
AB tempore, cuius imago CAB, curratur item ab alio mo­
bili ſpatium DE tempore, cuius imago DEF, & ſint ipſæ

temporum imagines interſe homogeneæ, ſcilicet FD ad
AC eandem habeat rationem, quam velocitas in A ad
velocitatem in D. Dico, tempus per AB ad id per DE eſ­

ſe vt figura ABC, ad DEF.
Cum motus æquabiles ſint
erunt figuræ dictarum imaginum rectangula, propterea il­
lorum ratio componetur ex rationibus altitudinum AB ad

DE, & baſium AC ad DF, ex ijſdem verò rationibus ſpa­
tiorum ſcilicet, & reciproca velocitatum (ſunt enim ima­
gines inter ſe homogeneæ) nectitur etiam ratio temporum,
quibus percurruntur ipſa ſpatia AB, DE iuxta geneſes ima­
ginum ACB, DEF, ergo eſt eadem ratio inter illa tempo­
ra, ac inter imagines ſuas.
Def. 4. huius.
Cor. Def. 3.
huius.
Gal. pr. S de
motu æquab.
Def. 4. huius.
Tab. 1. fig. 6.
Def. 5. huius.
2. Sit motus vnus æquabilis, alter verò quicunque; ſit
tamen imago huius temporis figura acuminata vt ALGE,
& alterius temporis prædicti motus æquabilis, ſit HFM,

quæ rectangulum erit: Dico, imaginibus homogeneis exi­
ſtentibus, fore inter has eandem rationem, ac homologè
inter tempora decurſuum ab A in E, & ab F in M iuxtą
geneſes imaginum temporum propoſitarum.
Si enim non
eſt ita, ſit quædam alia magnitudo Y, maior, vel minor
imagine acuminata ALGE, quæ ad imaginem FHM ha­
beat eandem rationem, quam tempus per AE iuxta imagi­
nem ALGE ad tempus per FM iuxta imaginem alteram
FHM; ſit verò magnitudinis Y differentia ab imagine ma­
gnitudo Z.
Secetur AE bifariam in C, pariterque ſeg­
menta AC, CE bifariam in B, D, & ſic vlteriùs progredia­
tur, donec, ſi compleatur rectangulum poſtremum, & ma­
ximum DG, hoc minus exiſtat quam Z.
Tum ductis reli­
quis æquidiſtantibus CI, BK, & à punctis N, I, K, I alijs
etiam æquidiſtantibus rectæ AE, efficiatur ipſi ALGE cir­
cumſcripta figura, conſtans ex rectangulis æquealtis AK

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index