Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 129 > >|
1toti, & ſemiſsis ſemiſsi, & triens trienti eſt æqualis, ita to­
ta totam, & ſemiſsis ſemiſſem, & triens trientem auge­
bit in eadem ratione, in quà tota totam.
Si ergo ſemiſ­
ſis ab addatur toti ef, quia ut ad ad ab, ita ef æqualis ad
ad eandem ab, erit augmentum æquale ejuſdem ſemiſ­
ſi: ſola ergo ſemiſsis lineæ ef augetur à ſemiſſe lineæ ad
in eà ratione, in quà tota auget totam.
Et quia linea
ad ad ſemiſſem ab rationem habet duplam, habebit
quoque, ef ad illam ſemiſſem, hoc eſt ad ſuum augmen­
tum rationem duplam.
Simili modo ſi augmentum cd
ſit triens lineæ ad, erit linea ef ad illud augmentum in
ratione triplá.
Simile ergo & æquale auget ſuum ſi­
mile in eadem ratione &c.
II.
Contrarium æquale tollit vel impedit ſuum contra­
rium in eadem ratione, totum quidem totum, pars verò partem
ſibi æqualem
3[Figure 3]
Sit ab ipſi df contrarium & æquale, & diuidantur bi­
fariam in c & e: quia ergo ab totum eſt æquale ipſi
df toti, erit quoque ſemiſsis ef æqualis ſemiſsi cb: tollit
autem ab totum df, tollet ergo & eb totum ef: quod
idem de reliquis partibus, quacunque ratione diuidan­
tur, oſtendemus.
Dices calorem & frigus eſſe contra
ria, neque; tamen à calore totum frigus, neque; à frigore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index