1
Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam
habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum
temperaturas possit recte facere.
in capitulis enim dextra
ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures
certos et aequales fecerint.
bracchia enim, quae in eas
tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et
pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homotona fuerint, inpedient directam telorum missionem.
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae
Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici,
sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit,
aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum
perveniat aures.
hydraulicas quoque machinas et cetera,
quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere nemo poterit.