Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 525 > >|
10 mentem mihi uenerint, qui hac tempeſtate qui-
dem pauciſsimi ſunt, qui illis rebus, quæ perfi-
ciunt hominem tecum ſit conferendus, inueni
neminem.
mitto litteras Latinas, & Græcas qui-
bus tantopere delectaris, ut non ſint indigna do
ctiſſimorum virorum auribus, quæ tum proſa
oratione, tum uerſibus cõſcribis:
mitto nobilita
tem, morũ, facilitatem, uitę integritatem Philo-
ſophię ſtudia, &
cætera huiuſmodi, quęin prõ-
ptu ſunt, &
omnibus patent, quid dicendum eſ-
ſet de caritate, &
officijs, quibus quoſq; peritiſ-
ſimos Mathematicos complecteris?
Nonne om
nia tua ſemper illis patent?
Hęc omnia, & alia hu
iuſmodi nõ mediocria, non vulgaria, ſed ſumma
cũ in te ſint, me profecto tuarũ laudũ enume-
ratione ne dum celebratione, deterrent.
Ne mi-
nus igitur dicam quam te talem virum de-
cet, de tuis laudibus hactenus:
aliàs fortaſ-
ſe, ſi qua mihiſe offeretur occaſio commoda
(quemadmodum ſpero,) diffuſius explicabun-
tur hæc, quę hoc loco uix enumerantur Illud fit
in hac epiſtola poſtremũ, vt hoc opus, quod tibi
dico, atque conſecro hilari uultu ſuſcipias, ac
tueare.
Vale Veronę decus, iterum uale.
Venetijs. Kalend. Septemb. M. D. XCI.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index