Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 1055 > >|
1accidentia ſingularia ad materiam ſenſilem indiuiduam; ſic & facta per abſtractionem vniuerſa­

lia
materiam ſenſilem vniuersè ſignificant, quam mox eſſentiæ partem eſſe oſtendemus; & pro­
pter
modum eſſendi quem abſtrahendo mutat; ex eo quae eſt exiſtentiæ principium, in principium
eſſentiæ
transformari.
Hoc ipſum oſtenſuri nunc exordiamur ab ea materia quæ tranſmutatio­
ni
ſubiicitur, & illam inueniamus quæ conſtituit methodum naturalem.
Neque verò dubitatur ma­
teriam
ſenſilem quæ ſubſtantiæ formam excipit, eſſe ſingularem: quod enim fit eſt ſingulare; & ge­
neratur
non homo, ſed Callias & Plato.
Veruntamen ſicuti mutationes ſunt ſingularium; ſic de
iis
nulla methodus eſſe poteſt; quando eſſent incerta & infinita.
Quocirca vt ſcientiam genera­
re
poſsint; ſingularia ad vniuerſale quoddam referenda ſunt.
At verò ſi vniuerſale colligitur ex
ſingularibus
, imminebit periculum; ne ſeparatum à formis ſenſilibus generationi repugnet, &
aliud
repræſentet, atque ea ſingularia quæ ſunt obnoxia mutationi: nanque homo ſeparatur ab
indiuidui
conditionibus.
id autem quod eſt huiuſmodi æternum eſt, & cùm ſignificet naturam
communem
, ſiquid illi tribuatur, conueniet communiter.
Attamen generari proprium eſt ſingu­
larium
, quatenus ſingularia ſunt.
Verumenimuerò philoſophi nos perſuadent vniuerſale duplex
eſſe
: alterum quidem quod repræſentat ipſa ſingularia, ita vt cum illud concipio, ſimul etiam men­
te
comprehendam ſingula in illa natura communi conuenientia, quod ſanè abſtrahitur ab indi­

uidui
conditionibus, ita tamen, vt etiam referat conditiones ſenſiles: verùm quia non magis huius
quàm
illius indiuidui proprietates refert; proptereà dicatur vniuerſale.
Alterum vniuerſale eſt
quod
ſignificat naturam ab indiuidui conditionibus omnino ſeparatam, vt ſi hominem ipſum nul­
la
ratione materiæ ſenſilis habita ſpectem.
Illud primum compoſitum eſt ex forma & materia ſen­
ſili
: quapropter in eo aliud eſt eſſe ab eſſentia, & hoc in multis eſt, atque adeò in vniuerſis ſingula­
ribus
& quia non ſeparatur à materia ſenſili vniuerſale, phyſicum non iniuria vocabitur: idque
definitioni
ſubiicitur.
Alterum eſt in mente ſola, idemque. cum eſſentia ſua, cuius cùm duæ ſint par­
tes
, forma nimirum & materia quæ mente concipitur, ita etiam è binis partibus, quæ binis illis
reſpondeant
, proportione conflatur, genere videlicet vt materia, differentia verò vt forma.
Neque
enim
fieri poteſt, vt forma naturalis à materia, ſeu re ſeu cogitatione ſeiungatur.
Quocirca reipſa
reſidet
in materia ſenſili, in mente verò alteram materiam aſſecuta eſt quæ pertinet ad mentem.
poſterius hoc genus vniuerſalis, ſi logicum dicamus, non erimus fortaſſe reprehendendi: quia
λόγος eſſentiam definitionemque.
ſignificat, & rationem quæ iam eſt hoc vniuerſale à ſenſili mate­
ria
ſecretum, & mentis officium per quod vniuerſale hoc ſeparatur à materia ſenſili indiuidua.
æternum hoc, quippe extra omnem aleam temporis illud in ſeipſo perpetuum, quia ſemper eſt;

ſimpliciter
verò nequaquam, quia conſiſtit partibus quæ mutantur aſsiduè, & partes offert quæ
continuè
variantur.
Vtranque genus vniuerſalis ab Ariſtotele monſtratum eſt. Nam de primo
illo
quod phyſicum dicimus.
aliquando verba faciens hæc ſcripta reliquit. a Homo & equus,

& illiuſmodi cętera in ipſis ſunt ſingulis & docuit eius non eſſe ſubſtantiam, ſed eſſe totum quod­
dam
quod ex vniuerſali materia formaque.
conſtet, ſicuti ſingulare conſtat ex materia formaque. ſin­
gulari
.
Rurſus de altero vniuerſali meminit quod rationem vocat, b vt circulus. proinde inquit,

eſſe
circuli & circulus, & eſſe animæ atque anima idem eſt: atque iterum teſtatus eſt hominem
dici
bifariam, velut compoſitum, quare non eſt idem hominis eſſe, & hominem eſſe, vel vt ani­
mam
; itaque idem ſunt eſſe hominis atque hominem.
Vbi igitur in methodo naturali verſemur,
cùm
vniuerſalia non ſeparentur à materia ſenſili ſimpliciter, ſed à ſingulari tantùm, & ſupponant
pro
ſingularibus: ideò fit, vt non ſit ſcientia ſingularium: nec ob id quæ de vniuerſali pronuntian­
tur
, abhorreant à ſingularibus.
Nec quatenus naturæ quædam communes ſint; illis generari tri­
buatur
, ſed vt referunt ſingularia generatim, de quibus ſigillatim ea prędicari poſſunt.
Nec ea
materia
quæ ſubiicitur methodo naturali, quia ſenſilis, ſit ſingularis.
Etenim ſicut eſt ſingularis
homo
, & communis: ita quoque eſt materia ſenſilis ſingularis, & materia communis quæ eadem
quoque ſenſilis eſt, hęc methodi, illa mutationis.
Neque ſanè ſenſilis, quia materia communis ſentia­

tur
, ſed quia proximè referat eam quæ pellit ſenſum, & vt ſępe diximus, quia pro illa ſupponit.
qua ratione quoque res ſenſiles ſcientiæ naturali ſubiiciuntur, quas propter vim methodi nihilo­
minus
vniuerſales eſſe neceſſe eſt: ſunt enim potentia ſenſiles, quia cùm applicantur ad conditiones
ſenſiles
& hæc accidentia, fiunt ſenſiles, & ſunt in habitu, non actu ſenſiles.
a 1 Phyſ.
T
. 29.

7
. Met.
T
. 6.
a Land.
b 6. Met.
T
. 2.
c 7. Met.
d 10. Met.
T
. vlt.
a 7. Met.
T
. 30. apud
Alexand
.
b 8. Met.
T
. 5.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index