Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (48) of 389 > >|
10048THEORIÆ ro uſque ad eam determinatam vim, & omnino nullus erit ex
hiſce omnibus intermediis ſtatibus, quem aliquando non ſint
habitura puncta, quæ a repulſione abeunt ad attractionem.
Id
ipſum ſacile erit contemplari in fig.
1, in qua a vi repulſiva
11Fig. 1. b r ad attractionem d b itur utique continuo motu puncti b ad d
tranſeundo per omnes intermedias, &
per ipſum zero in E,
ſine ullo ſaltu;
cum ordinata in eo motu habitura ſit omnes
magnitudines minores priore b r uſque ad zero in E;
tum o-
mnes oppoſitas majores uſque ad poſteriorem d b.
Qui in ea
veluti imagine mentis oculos deſigat, is omnem apparentem
difficultatem videbit plane ſibi penitus evaneſcere.
105. Quod autem additur de poſtremo repulſionis gradu, &
22Nullum eſſe
poſtremum at-
tractionis, &
primum repul-
ſionis gradum,
qui ſi eſſent, ad-
huc tranſiri per
omnes interme.
dios.
primo attractionis, nihil ſane probaret, quando etiam eſſent
aliqui ii gradus poſtremi, &
primi; nam ab altero eorum
tranſiretur ad alterum per intermedium illud zero, &
ex eo
ipſo, quod illi eſſent poſtremus, ac primus, nihil omitteretur
intermedium, quæ tamen ſola intermedii omiſſio continuita-
tis legem evertit, &
ſaltum inducit. Sed nec habetur ul-
lus gradus poſtremus, aut primus, ſicut nulla ibi eſt ordi-
nata poſtrema, aut prima, nulla lineola omnium minima.
Da-
ta quacunque lineola utcunque exigua, aliæ illa breviores haben-
tur minores, ac minores in infinitum ſine ulla ultima, in quo
ipſo ſtat, uti ſupra etiam monuimus, continuitatis natura.
Quamobrem qui primum, aut ultimum ſibi conſingit in lineo-
la, in vi, in celeritatis gradu, in tempuſculo, is naturam con-
tinuitatis ignorat, quam ſupra hic innui, &
quam ego idcirco
initio meæ diſſertationis De Lege continuitatis abunde expoſui.
106. Videri poteſt cuipiam ſaltem illud, ejuſmodi legem vi-
33Objectio ab
apparenti com-
poſitione cur-
væ, & duobus
virium generi-
bus.
rium, &
curvam, quam in fig. 1 protuli, eſſe nimium com-
plicatam, compoſitam, &
irregularem, quæ nimirum coaleſcat
ex ingenti numero arcuum jam attractivorum, jam repulſivo-
rum, qui inter ſe nullo pacto cohæreant;
rem eo redire, ubi
erat olim, cum apud Peripateticos pro ſingulis proprietatibus
corporum ſingulæ qualitates diſtinctæ, &
pro diverſis ſpeciebus
diverſæ formæ ſubſtantiales confingebantur ad arbitrium.
Sunt
autem, qui &
illud addant, repulſionem, & attractionem eſſe
virium genera inter ſe diverſa;
ſatius eſſe, alteram tantummo-
do adhibere, &
repulſionem explicare tantummodo per attra-
ctionem minorem.
107. Inprimis quod ad hoc poſtremum pertinet, ſatis patet,
44Reſponſio: vim
r pulſivam poſi-
tive demonſtra-
ri præter attra-
ctionem.
per poſitivam meæ Theoriæ probationem immediate evinci re-
pulſionem ita, ut a minore attractione repeti omnino non poſ-
ſit;
nam duæ materiæ particulæ ſi etiam ſolæ in Mundo eſ-
ſent;
& ad ſe invicem cum aliqua velocitatum inæqualitate
accederent, deberent utique ante contactum ad æqualitatem de-
venire vi, quæ a nulla attractione pendere poſſet.
108. Deinde vero quod pertinet ad duas diverſas ſpecies at-
55Hinc nihil ob-
ſtare, ſi di-
tractionis, &
repulſionis; id quidem licet ita ſe haberet,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index