Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Esse potest animae: neque sorsum lingua, neque aures
Auditum per se possunt sentire, neque esse.

Et quoniam toto sentimus corpore inesse
Vitalem sensum; & totum esse animale videmus:
Si subito medium celeri praeciderit ictu
Vis aliqua, ut seorsum partem secernat utramque:
Dispertita procul dubio quoque vis animai,
Et discissa, simul cum corpore disicietur:
At quod scinditur, & partis discedit in ullas,
Scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.

Falciferos memorant currus abscidere membra
Saepe ita de subito permista caede calentis,
Ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
Decidit abscisum; cum mens tamen, atque hominis vis
Mobilitate mali non quit sentire dolorem:
Et simul, in pugnae studio quod dedita mens est,
Corpore cum reliquo pugnam, caedesque petissit;
Nec tenet, amissam laevam cum tegmine saepe
Inter equos abstraxe rotas, falcesque rapacis:
Nec cecidisse alius dextram, cum scandit, & instat.

Inde alius conatur adempto surgere crure,
Cum digitos agitat propter moribundus humi pes:
Et caput abscisum calido, viventeque trunco,
Servat humi voltum vitalem, oculosque patentis;
Donec relliquias animai reddidit omnis.

Quin etiam tibi si, lingua vibrante micantis
Serpentis caudam procero corpore, utrimque
Sit lubitum in multas partis discidere ferro:
Omnia iam seorsum cernas ancisa recenti
Volnere tortari, & terram conspargere tabo:
Ipsam seque retro partem petere ore priorem,
Volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index