1ctum producit, cùm eadem ſit cauſarum & effectuum proportio.
Antim.
Non nego, duplum eſſe effectum, ſed nego, duplam eſſe vim
morus, id eſt motum duplum, ſeu duplo velociorem, & ne diutiùs te ſu
ſpenſum habeam, ſimili ferè experimento rem iſtam explico: Sit vas quod
34[Figure 34]
libet AB; ſitque inſerta fiſtula in B, per quam,
ſi aperiatur, effluat aqua priùs infuſa; & primò
quidem aqua occupet totam altitudinem AB,
Tum deinde ſubduplum BE, non eſt dubium,
quin Cylindrus BA extrudat aquam per fiſtulam
BC, majore vi, quàm Cylindrus EB; non ta
men duplo majore, licèt Cylindrus BA fit du
plus Cylindri BE; ſi enim dupla eſſet vis motus,
id eſt motus ille, quo per fiſtulam aqua erumpit,
duplo velocior, duplæ cauſæ, quadruplus eſſet ef
fectus; nam ſi motus eſt duplo velocior, eo tem
pore, quo data quantitas aquæ v.g. vncia effluit,
extruſa à Cylindro BE, effluent duæ vnciæ ex
truſæ à Cylindro BA; ſed extrudere duas vncias,
duplo motu, eſt quadruplus effectus: nempe extrudere vnam duplo motu
eſt effectus duplus, ergo extrudere duas, duplo motu, eſt quadruplus.

Auguſtin.
Rem capio, igitur ad effectum quadruplum, opus eſt cauſa qua
drupla; igitur Cylindrus BA producet duplam vim motus, comparatus
cum Cylindro AF ſub quadruplo. Et verò licèt in majore ſaxo aliqua cau
ſa motrix eundem morum producat, quem in minore, non propterea æqua
lis effectus dicendus eſt; vt patet: Vnde minùs cautè duplum illum dixe
ram motum.

Effectus igitur ſunt vt cauſæ, cauſæ vt altitudines, motus in ſub
duplicata altitudinum, effectus demum in compoſita motuum & quanti
tatum; & quia motus ſunt vt quantitates, effectus ſunt in duplicata mo
tuum, vel quantitatum.

Auguſt.
Mihi tamen gravis ſuboritur difficultas; nam in ſcypho illo im
merſo, vna tantùm eſt quantitas aëris; igitur non creſcit effectus ex quan
titate, quæ non creſcit; igitur tantùm ex motu; igitur ſi cauſa dupla eſt,
motus erit duplus.

Acutè prorſus: facilis tamen eſt reſponſio, cùm perinde gravitet
Cylindrus aquæ in ſubjectum aëra, atque ſi hic ſtatim extruderetur, & alius
ſuccederet; ſicut Cylindrus AB primum gravitat in primam vnciam, quam
extrudit, ſive deinde ſecundam extrudat, ſive non extrudat; quia ſtatim clau
ditur fiſtula; inde igitur vis motus extruſionis petenda eſt, quod produca
tur vis motus dupla, ac proinde prima vncia duplo velociore motu extru
datur; igitur ſubduplo tempore; igitur reliquo ſubduplo ſecunda vncia,
vel extrudatur eodem motu, vel extrudi poſſit, licèt non extrudatur; idem
dicendum de aëre immerſo ſcypho contento, in quem Cylindrus ea vi gra
vitat, qua illum extruderet, ſi extrudi poſſet; eadem igitur eſt vtrinque
ratio.