1punctum ſuperficiei Terræ A non manebit immotum,
ſed poſt globum ibit; neque punctum ſuperficiei K
immotum conſiſtet, ſed globum antecedet: inde
eueniet, vt cùm globus ex puncto mundani ſpatij
immobili A, peruentet ad punctum eiuſdem ſpa
tij itidem immobile K, punctum mobile ſuperficiei
Terræ A perueniat ad punctum ſpatij immobile F;
& punctum mobile ſuperficiei F perueniat ad pun
ctum ſpatij immobile K; ſicque globus percurrat
quidem ex mundano ſpatio lineam AK, ſed ex ſu
perficie tamen Telluris ſolummodo lineam AF;
quemadmodum faceret Terra quieſcente. Explo
datur deinde globus ex F in A; quia dum erit per
aërem, neque punctum F, neque punctum A ſuper
ficiei terrenæ erunt immota; ſed interim punctum
F perueniet ad punctum immobile ſpatij K, & pun
ctum A ad punctum immobile F, & aliunde quantum
globus vi impreſſa à tormento feretur ex puncto
immobili F verſus A, tantum vi impreſſa à Terra
referetur ex A verſus F; fiet, vt reſpectu ſpatij im
motus conſiſtat, donec cadat in punctum mobile ſu
perficiei A, quod intereà ad punctum F immobile
perueniet. Neque iam debet videri mirum, mo
ueri globum per aërem, & non moueri tamen per
mundanum ſpatium. Videlicet præter iam dicta (ex
quibus conſtat non tam globum transferri per aërem,
quàm aërem ferri præter globum; & motum globo
à viſu tribui, qui tamen eſt aëris) conſtat rem aliun
de ita ſe habere, ac dum vides hominem conto in fluuij
fundum defixo, aut fune ponti illigato impellere lem-