Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 177 > >|
1dum nec videbatur esse impetus primum im­
pressi maior activitas, quam ipsius motoris a
quo ortum duxerat; nec quid aliud ibi esse de
novo productum suspicandum videbatur.
Non
tamen deterreri potui, quin ulterius progre­
diens huius adhuc causam consequi sperarem:
quamvis se mihi dificillimum obtulerit, &
pluries me esse assecutum perperam existima­
verim, meque demum fuisse deceptum com­
pererim.
Contigit interim reperire, quod est
in Corol. Tertiae Secundi huius, motum or­
tum ab impetu esse aequabilem; quod a natu­
ra ipsiusmet mobilis emanere censendum vi­
sum fuit: ex quo in spem adductus sum ut ip­
sammet mobilis naturam assequi valerem.
Pluries cogitaveram esse naturae consentane­
um, ut ex simplicissimis principijs quam plur­
imi mirabiles effectus educantur.
Cuius rei, &
si plura habeam, unicum tantum in praesentia
aut alterum adducam exemplum.
Perpen­
das amabo quot qualia, & quanta, ex Solis sub
Ecliptica circumlatione, in inferioribus gi­
gnantur; et quot qualia, et quanta hominibus
deficerent, ni eis necessitas quotidiani cibi
imposita fuisset: ex quo mihi pariter probabi­
le visum est, eam fuisse naturam mobilibus tri­
butam, ut ex eius aliqua simplici immediata
proprietate emanent caeterae.
Cum igitur ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index