Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
< >
page |< < (86) of 361 > >|
10086HYDRODYNAMICÆ ſent, dixi non poſſe tantillam aquæ quantitatem ſe ab aqua ſubſequente ſepa-
rare ob mutuam aquearum particularum attractionem ſeu adhæſionem.
Experimentum 10.
Quum vero aquæ ex vaſe ampliſſimo per tubum vaſi horizontaliter in-
ſertum effluebant, obſervavi priusquam vena effluens jactum formaret, ma-
ximum o m Q (vid.
Fig. 19,) ſat notabilem aquæ quantitatem in tabulam ho-
rizontalem ſubjectam delabi mediam inter P.
& Q. eo majorem eſſe hanc quan-
titatem quo longior eſt tubus G N &
quo magis verſus N divergit, ac deni-
que inæqualiter aquam illam diſtribui, multo copioſius ſcilicet decidere in
locum, qui eſt remotior à puncto P, quam qui eidem eſt propior;
Ratio-
ne autem temporis, quo omnes iſtæ mutationes fiunt, vidi illud breviſſimum
eſſe, &
tale ut ejus menſura percipi non poſſet.
Omnia iſta phænomena ex aſſe ſatisfaciunt propoſitionibus, quas dedi-
mus à paragrapho undecimo usque ad finem ſectionis.
Menſuræ autem ibi-
dem exhibitæ experimentis recte confirmari non poſſunt, præſertim illæ,
quæ §, §.
15. 16. & 17. indicatæ ſunt, ubi ſcilicet formulæ communicantur,
quæ exprimant quantitatem aquæ effluentis, dum à quiete maximus fit ja-
ctus:
ratio eſt primò, quod primæ guttulæ quæ prope punctum P in tabu-
lam decidere deberent ab aqua ſubſequente non libere ſe ſeparent;
ſecundo,
quod aquæ quantitas venæ O Q proxima (quæ quidem maximam vi ipſius
theoriæ partem conſtituit) intercipi non queat, &
denique, quod motus
aquarum per tubos admodum tetardari ſolet, ab impedimentis extrinſecis,
imprimis ſi tubi divergant, atque ſic motus realis ſit admodum diverſus à
motu quem aquæ habituræ eſſent, remotis omnibus impedimentis.
Reli-
quæ menſuræ à nobis indicatæ paucioribus iisque minoris momenti difficnl-
tatibus ſunt ſubjectæ;
continentur autem §. 20. & exprimunt potiſſimum aquæ
quantitatem, quæ à primo motus puncto effluit, dum aqua datum velocita-
tis gradum attingit.
Quamvis ob rationes modo dictas, præſertim in caſu tuborum diver-
gentium perfectus conſenſus theoriæ cum experimentis minime expectari
poſſit, talem tamen expertus fui ſucceſſum, ut facile intellexerim integrum
futurum fuiſſe conſenſum ſi impedimenta omnia una cum aquearum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index