Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1cum ex ſublimiori loco longiùs viſus eat, ex
humiliori autem breuioribus terminis coer­
ceatur, quis non videt certam ſtatui non poſ­
ſe visûs diſtantiam, quin certa pariter alti­
tudo, ex qua oculus circumſpicere valeat,
conſtituta intelligatur?
præter eam verò,
quam humano corpori natura plerunquę
conceſſit, cur hanc præ aliâ eligas altitudi­
nem, nulla ſuppetit ratio.
Nec ambigi vllo
pacto poteſt, an Veteres horizontis phyſici
amplitudinem indagantes, altitudinem vl­
lam humanâ maiorem aſſumpſerint; eam
ſiquidem horizonti tribuendam cenſuerę
magnitudinem, quæ cum ſphæricæ ſuperfi­
ciei pars ſit, à planâ tamen minimùm differ­
re poſſit.
Hinc Macrobius Saturnal. lib. 7.
cap. 14. Vbicunque terrarum ſteteris, inquit,
videris tibi quandam cœli concluſionem vide­
re; & hoc eſt quod Horizontem veteres voca­
uerunt: quorum indago fideliter deprehendit,
directam ab oculis aciem per planum contrà
aſpicientibus non pergere vltra CLXXX ſta­
dia, & inde in orbem iam recuruari.
Per pla­
num, ideò adieci, quia altitudines longiſſimè
aſpicimus; quippe qui & cælum videmus.

Ergo in omni horizontis orbe ipſe qui intuetur,
centron eſt.
Et quia diximus quantum à cen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index