Angeli, Stefano degli, Miscellaneum hyperbolicum et parabolicum : in quo praecipue agitur de centris grauitatis hyperbolae, partium eiusdem, atque nonnullorum solidorum, de quibus nunquam geometria locuta est, parabola nouiter quadratur dupliciter, ducuntur infinitarum parabolarum tangentes, assignantur maxima inscriptibilia, minimaque circumscriptibilia infinitis parabolis, conoidibus ac semifusis parabolicis aliaque geometrica noua exponuntur scitu digna

Page concordance

< >
Scan Original
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
< >
page |< < (88) of 232 > >|
10088
COnoidibus hyperbolico A B C, & parabolico
E B F, ſint circumſcripti cylindri Q C, T F.
Dico tubum cylindricum Q E L C, triplum eſſe ex-
ceſſus conoidis A B C, ſupra conoides E B F.
Quo-
niam enim cylindrus Q C, eſt ad cylindrum T F,
vt quadratum A D, ad quadratum D E;
nempe
ex hypotheſi, vt D G, ad G B, ergo per conuer-
ſionem rationis &
conuertendo, erit tubus cylin-
dricus Q E L C, ad cylindrum Q C, vt B D, ad
D G.
Sed ex propoſit. 5. 7. & 11. cylindrus Q C,
eſt ad conoides A B C, vt D G, ad dimidium B G,
cum tertia parte D B:
ergo ex æquali, erit tubus
Q E L C, ad conoides A B C, vt D B, ad dimi-
diam G B, cum tertia parte D B.
Rurſum, quoniam
diuidendo, eſt tubus Q E L C, ad cylindrum T F,
vt rectangulum A E C, ad quadratum E D, nem-
pe ex hypotheſi, vt D B, ad B G, &
conoides
E B F, eſt dimidium cylindri T F, vt oſtendimus
præcipuè in lib.
2. propoſit. 15. Ergo tubus Q E L C,
erit ad conoides E B F, vt D B, ad dimidiam G B.

Sed erat ad totum conoides A B C, vt eadem D B,
ad dimidiam G B, cum tertia parte D B.
Ergo
Q E L C, erit ad reliquum, nempe ad differentiam
conoideorum, vt D B, ad ſui tertiam partem;

nempe erit triplus talis exceſſus.
Quod e@@@ oſten-
dendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index