Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000737">
                <pb xlink:href="079/01/142.jpg" pagenum="93"/>
              Esse potest animae: neque sorsum lingua, neque aures
                <lb/>
              Auditum per se possunt sentire, neque esse.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000738">Et quoniam toto sentimus corpore inesse
                <lb/>
              Vitalem sensum; & totum esse animale videmus:
                <lb/>
              Si subito medium celeri praeciderit ictu
                <lb/>
              Vis aliqua, ut seorsum partem secernat utramque:
                <lb/>
              Dispertita procul dubio quoque vis animai,
                <lb/>
              Et discissa, simul cum corpore disicietur:
                <lb/>
              At quod scinditur, & partis discedit in ullas,
                <lb/>
              Scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.</s>
              <s id="s.000739">
                <lb/>
              Falciferos memorant currus abscidere membra
                <lb/>
              Saepe ita de subito permista caede calentis,
                <lb/>
              Ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
                <lb/>
              Decidit abscisum; cum mens
                <expan abbr="tameĢƒ">tamen</expan>
              , atque hominis vis
                <lb/>
              Mobilitate mali non quit sentire dolorem:
                <lb/>
              Et simul, in pugnae studio quod dedita mens est,
                <lb/>
              Corpore cum reliquo pugnam, caedesque petissit;
                <lb/>
              Nec tenet, amissam laevam cum tegmine saepe
                <lb/>
              Inter equos abstraxe rotas, falcesque rapacis:
                <lb/>
              Nec cecidisse alius dextram, cum scandit, & instat.</s>
              <s id="s.000740">
                <lb/>
              Inde alius conatur adempto surgere crure,
                <lb/>
              Cum digitos agitat propter moribundus humi pes:
                <lb/>
              Et caput abscisum calido, viventeque trunco,
                <lb/>
              Servat humi voltum vitalem, oculosque patentis;
                <lb/>
              Donec relliquias animai reddidit omnis.</s>
              <s id="s.000741">
                <lb/>
              Quin etiam tibi si, lingua vibrante micantis
                <lb/>
              Serpentis caudam procero corpore, utrimque
                <lb/>
              Sit lubitum in multas partis discidere ferro:
                <lb/>
              Omnia iam seorsum cernas ancisa recenti
                <lb/>
              Volnere tortari, & terram conspargere tabo:
                <lb/>
              Ipsam seque retro partem petere ore priorem,
                <lb/>
              Volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>