Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1andem habet rationem minor ad hunc, quam habet ad
ſuum impulſum, ita oſtendemus: motus non niſi ab ex­
ceſſu fit maioris; at verò impulſus ex illà plagà, quam in­
ducit minor in maiori, non maior ſed æqualis eſt eiuſ­
dem grauitati, ex ſuppoſitione; non ergo ex illo impul­
ſu moueri poteſt major.
Quia verò à percuſsione exol­
uitur, minor autem, quam ut mouere poſsit, impulſus
regeneratur, quieſcet ex illà plagà globus maior.
Propoſitio XXXVIII.
Cùm centrum grauitatis cadit extra lineam hypomochlij, motus
in illam partem, in quà eſt centrum, reflectit.
OCcurrat globus dcg plano ab non perpendiculari­
ter, ſed ex obliquo, faciens angulum incidentiæ adc
acutum, eritque; linea cd ducta per contactum linea hypo­
mochlii, & motui centri parallela, centrum verò e extra
lineam hypomochlii: dico ex puncto contactus a mo­
tum reflexum fieri in illam partem, in quâ eſt centrum e.
Quia enim motus & plaga ad motum fit centri: centrum
verò e plano occurrit per lineam ed, eſtque; maior reſiſten
tia in plano quam impulſus, erit motus reflexus ad partes
oppoſitas illi plagæ, ac proinde in partem in quà eſt cen­
trum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index