Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109
110
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
< >
page |< < (88) of 532 > >|
10088 culus maximus I K. Quoniam igitur arcus continui F I, I E, æquales ſunt, erit
H K, maior quàm K G;
atque adeo H K, maior erit dimidio ipſius H G, Qua-
116. huius. re maior erit proportio H K, ad F I, quàm arcus dimidij ipſius H G, ad F I:
228. quinti. Sed vt dimidium arcus H G, ad F I, dimidium arcus F E, ita eſt totus arcus
3315. quinti. H G, ad totum arcum F E, Igitur maior erit proportio H K, ad F I, quam H G,
ad F E:
Ponitur autem, vt H G, ad F E, ita B H, ad C F. Igitur maior erit quo-
que proportio H K, ad F I, quàm B H, ad C F;
atque adeo arcus H K, ad ar-
cum arcu F I, maiorem erit, vt B H, ad C F.
Quod eſt abſurdum. Demonſtra-
4410. quinti. tum enim proxime ſuit in ſecunda figura, non poſſe eſſe, vt eſt arcus B H, ad
C F, ita arcum H K, ad arcum arcu F I, maiorem.
Non ergo eſt, vt B H, ad
C F, ita H G, ad F E:
ſed neque, vt B H, ad C F, ita eſt H G, ad arcum arcu
F E, maiorem, vt demonſtratum eſt.
Igitur erit, vt B H, ad C F, ita H G, ad
arcum arcu F E, minorem.
Quare ſi polus parallelorum ſit in circunferentia,
&
c. Quod oſtendendum erat.
COROLLARIVM.
HINC ſit, maiorem eſſe proportionem arcus B H, ad atcum C F, quàm arcus H G, ad
arcum F E.
Cum enim ſit, vt B H, ad C F, ita H G, ad atcum arcu F E, minorem: Sit autem
5510. huius. maior proportio arcus H G, ad arcum arcu F E, minorem, quàm ad F E;
erit quoque maior
668. quinti. proportio B H, ad C F, quàm H G, ad F E.
THEOR. 11. PROPOS. 11.
SI polus parallelorum ſit in circunferentia ma
ximi circuli, quem duo alij maximi circuli ad an-
gulos rectos ſecent, quorum alter ſit vnus paralle-
lorum, alter vero ſit obliquus ad parallelos;
alius
autem maximus circulus per polos parallelorum
tranſiens obliquum circulũ ſecet inter maximum
parallelorum, &
eum, quem obliquus circulus tan
git:
Diameter ſphæræ ad diametrum eius circuli,
quem tãgit obliquus circulus, maiorem rationem
habet, quàm circunferentia maximi parallelorum
intercepta inter maximum circulum primo poſi-
tum, &
maximum circulum per polos parallelo-
rum tranſeuntem, ad circunferentiam obliqui cir-
culi inter eoſdem circulos interceptam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index