Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1antecedentibus, velocius quoque moueri, quod hîc eſt ra=|on kai\ ple/on
ki/neisqai,
facilius & plus moueri. Ex his autem colligendum eſt il­
lud, quod eſt ab Archimede profectum problema admirabile.
Da­
tum pondus data potentia mouere, locum habiturum in vecte, ſi tam
longum dari rerum natura pateretur, vt in eo maioris ſegmenti ad
minus ratio fieri poſſet paulo maior.
ea, quæ dati ponderis eſſet ad da­
tam potentiam.
Quod in quouis dato pondere cum rèrum natura non
patiatur, problema alioqui geometricè demonſtratum, in vſu ob ma­
teriæ ſatis longæ & firmæ defectum ſuæ rationi reſpondere non poteſt.
Sit vectis a b] huius diagrammatis expoſitio ſi non imperfe­
cta eſt, adfertur tantum ad oſtendendum quod pondus g ab eo cum
30[Figure 30]
erat in a per depreßionem b ad h tranſlatum eſt ad k. Sed adhuc
paulo obſcurius.
Apertius igitur ſic. Sit vectis a b, pondus vero g,
mouens autem d, preßio e. Cum ipſum d, quod moueat, ſit vbi h:
& pondus g motum erit vbi k. quod ita ſe habere oſtendit tertia
proprietas circuli, ex qua cap. 1. huius lib. oſtenſum eſt diametri ex­
tremo vno deorſum moto, alterum eodem tempore ſurſum moueri.
Eſt
autem hic vectis b a, vt diameter circuli cuius extremum b deor­
ſum cum ad h mouetur, alterum a ſurſum ſimul moueri vt ad k, ne­
ceſſum eſt.
Et ex his denique contendit Ariſtoteles oſtendere circula­
rem motum omnium machinationum principia in ſe continere, vt
multis poſtea ſpecialibus exemplis declarabit, in quibus & alijs om­
nibus, qui ſcitè diſtinguet, quid oneri reſpondeat, pro quo ſit vectis,
quale ſit hypomochlium, vnde vis mouens habeatur, hic habebit
abundè, quid ſentiendum ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index