Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (63) of 525 > >|
10063Ioan. de Sacro Boſco motu, quorũ unus eſt ab ortu in occaſum, alter uero ab occaſu in ortum, mo
11Cur motus
trepidatio-
nis
in cælo
ponatur
ab
Aſtrono-
mis
.
ueri, ſed habere etiam propriũ motũ acceſſus &
receſſus, quem trepidationis
dicunt
:
oſtendendum nunc eſt, quæ phænomena, apparentiæve Aſtronomos
coegerint
, ut hunc motum in cęlo ponerent.
Non paucienim motum hunc
omnino
explodendum à ſcholis Aſtronomorũ, tanquam ridiculum, arbitrã
tur
.
Primo ergo obſeruarũt, ſtellas fixas inæqualiter incedere ab occidẽte in
orientem
:
Nunc enim velocius, nunc tardius, nunc nullo pacto moueri in Zo
diaco
uidebantur, nunc uero retrocedere ab oriente in occidentem, p̃ter il-
lum
motum diurnum, &
eandem nihilominus diſtantiam à centro mũdi ha
bere
.
Quare dixerunt eas moueri à ſeptentrione in auſtum, & contra, ut ſu-
pra
declaratum fuit in motu illo acceſſus &
receſſus. Propter hunc. n. motum
accidit
tota iſta inæqualitas motus ſtellarum fixarum, ut facile intelligi po-
teſt
ex aliquo inſtrumento materiali ad hanc rem fabricato.
Hanc quoque
Aſtronomi
aſſerunt eſſe cãm, tam uariæ opiniones exortæ ſint de quantita
te
, ſiue periodo motus ſtellarum fixarum ab occidente in orientem.
Rurſus
animaduertunt
, maximam ſolis declinationem uariam extitiſſe in diuerſis
temporibus
, nunc.
ſ. maiorem, nunc minorem; ut in ſecundo capite dicemus.
Quamobrem coacti ſunt admittere hunc motum trepidationis, ut huius ua-
rietatis
in maxima ſolis declinatione poſſent reddere cãm:
Poſito enim hoc
motu
, ſequitur octauam ſphæram modo à ſeptentrione in auſtrum, modo ab
auſtro
in ſeptentrionem declinare, &
ex conſequenti duos tropicos in orbe
Solari
, aliquando propinquiores fieri æquinoctiali circulo, aliquando uero
magis
ab eo diſtare, ut in theorica octauæ ſphæræ explicatur.
Poſtremo ob-
ſeruatum
fuit ab illis, æquinoctia accidiſſe, antequam Sol ad , primi mobi-
lis
perueniret, aut ad , immo poſtquam aliquando iam tranſiuerat princi-
pium
, aut .
Pari ratione facta fuiſſe Solſtitia, etiamſi Sol non extiterit in
principio
, vel .
Cum igitur Sol neceſſario reperiri debeat in Æquino-
ctiali
circulo, ut fiat Æquinoctium.
Item in tropicis, ut contingant Solſtitia,
non
potuit huius diuerſitatis alia cauſa aſſerri, præter motum trepidationis:

Ad
hũc enim motum facile conſequitut anticipatio illa Æquinoctiorum, &

Solſtitiorum
.
Hoc porro motu omnes quoque globi ſeptem planetarũ mo-
uentur
, ita ut orbes omnium planetarum, concomitentur aſſidue Zodiacum
octauę
ſphæræ.
Quemadmodum autem certum uidetur, ut uel motus trepi-
dationis
, uel aliquid ſimile in octaua ſphæra concedatur, propter apparen-
tias
dictas:
ita incertiſſimus eſt modus, quo eum Aſtronomi explicant: ut ni-
mirum
principia , &
, octauæ ſphæræ deſcribant circulos circa initia ,
&
, nonæ ſphæræ, quorum ſemidametri contineant grad. 9. cum ex hac po
fitione
multa conſequantur, quæ cum experientia pugnare uidentur, ut in
theorica
octauæ ſphæræ copioſe explicabimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index