Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ſus tùm pilæ, tùm fune-penduli, niſi quia grauitas pi­
læ contrario niſu vim impetus aſcendentis deſtruit.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Sed quid tandem hinc aduerſarius deducere vel­
let?
an quia ex eo, quòd natura grauitatis diuerſą
ſit ab impetu dicemus impetum prædictæ pilæ de­
ſcendentis vſque ad centrum, vel perpendiculum ge­
nitum non fuiſſe à vi, & exercitio grauitatis?
à quą
nam ergo virtute tamquam à principio immediato
genitus fuit?
profectò ſi ſenſus negare non velimus,
fatendum eſt à nulla alia cauſa, vel principio exter­
no, ſed tantummodò ab ipſamet grauitate pilæ de­
ſcendentis impetum prædictum genitum fuiſſe, nec
certitudo ſenſus relinqui debet propter difficulta­
tem adductam ab aduerſario, vt præclarè Ariſtoteles

præcipit.
Si igitur grauitas pilæ eſt ſaltem principium,
& cauſa mediata conſequentis aſcenſus, neceſſariò
actus, & operatio aſcenſus, quæ violenta, & præter
naturam ſaxi exiſtimatur, efficietur procreabiturque
ab interno, & naturali principio grauitatis eius, &
proindè actus aſcenſus, ſeu motus violentus efficie­
tur à principio interno, & naturali.
5. phyſ c. 3.
Et hìc obitèr mirari licèt horum philoſophorum̨
ſecuritatem; hìc negant impetum à grauitate pro­
creari, & inculcant valdè inter ſe differre, & ſe mu­
tuò deſtruere, & vnà cum Ariſtotele in mechanicis a­

pertè fatentur impetum eſſe grauitatem fluentem eſ­
ſeque prorſus eiuſdem naturæ, quia nimirum ſaxum
impetu affectum comprimit, conterit aduerſa cor­
pora eodem modo, ac ingens pondus efficit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index