Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ctum producit, cùm eadem ſit cauſarum & effectuum proportio.
Antim. Non nego, duplum eſſe effectum, ſed nego, duplam eſſe vim
morus, id eſt motum duplum, ſeu duplo velociorem, & ne diutiùs te ſu­
ſpenſum habeam, ſimili ferè experimento rem iſtam explico: Sit vas quod­
34[Figure 34]
libet AB; ſitque inſerta fiſtula in B, per quam,
ſi aperiatur, effluat aqua priùs infuſa; & primò
quidem aqua occupet totam altitudinem AB,
Tum deinde ſubduplum BE, non eſt dubium,
quin Cylindrus BA extrudat aquam per fiſtulam
BC, majore vi, quàm Cylindrus EB; non ta­
men duplo majore, licèt Cylindrus BA fit du­
plus Cylindri BE; ſi enim dupla eſſet vis motus,
id eſt motus ille, quo per fiſtulam aqua erumpit,
duplo velocior, duplæ cauſæ, quadruplus eſſet ef­
fectus; nam ſi motus eſt duplo velocior, eo tem­
pore, quo data quantitas aquæ v.g. vncia effluit,
extruſa à Cylindro BE, effluent duæ vnciæ ex­
truſæ à Cylindro BA; ſed extrudere duas vncias,
duplo motu, eſt quadruplus effectus: nempe extrudere vnam duplo motu
eſt effectus duplus, ergo extrudere duas, duplo motu, eſt quadruplus.
Auguſtin. Rem capio, igitur ad effectum quadruplum, opus eſt cauſa qua­
drupla; igitur Cylindrus BA producet duplam vim motus, comparatus
cum Cylindro AF ſub quadruplo.
Et verò licèt in majore ſaxo aliqua cau­
ſa motrix eundem morum producat, quem in minore, non propterea æqua­
lis effectus dicendus eſt; vt patet: Vnde minùs cautè duplum illum dixe­
ram motum.
Antim. Effectus igitur ſunt vt cauſæ, cauſæ vt altitudines, motus in ſub­
duplicata altitudinum, effectus demum in compoſita motuum & quanti­
tatum; & quia motus ſunt vt quantitates, effectus ſunt in duplicata mo­
tuum, vel quantitatum.
Auguſt. Mihi tamen gravis ſuboritur difficultas; nam in ſcypho illo im­
merſo, vna tantùm eſt quantitas aëris; igitur non creſcit effectus ex quan­
titate, quæ non creſcit; igitur tantùm ex motu; igitur ſi cauſa dupla eſt,
motus erit duplus.
Antim. Acutè prorſus: facilis tamen eſt reſponſio, cùm perinde gravitet
Cylindrus aquæ in ſubjectum aëra, atque ſi hic ſtatim extruderetur, & alius
ſuccederet; ſicut Cylindrus AB primum gravitat in primam vnciam, quam
extrudit, ſive deinde ſecundam extrudat, ſive non extrudat; quia ſtatim clau­
ditur fiſtula; inde igitur vis motus extruſionis petenda eſt, quod produca­
tur vis motus dupla, ac proinde prima vncia duplo velociore motu extru­
datur; igitur ſubduplo tempore; igitur reliquo ſubduplo ſecunda vncia,
vel extrudatur eodem motu, vel extrudi poſſit, licèt non extrudatur; idem
dicendum de aëre immerſo ſcypho contento, in quem Cylindrus ea vi gra­
vitat, qua illum extruderet, ſi extrudi poſſet; eadem igitur eſt vtrinque
ratio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index