Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 406 > >|
1naturam imitabimur: quæ quidem cum oſſa adiunxit oſſibus: tum
et carnes ipſas intexuit uillulis nexura per omnes diametros inter
ductis
in longum / in latum / in profundum / in obliquum ?
Hoc
nobis artificium naturæ lapidibus interſerendis ad teſtudines imi
tandum cenſeo.
His abſolutis proximum eſt ut inſternantur / res in tota ædificatione
primaria / et non magis neceſſaria quam difficilis: in qua aſſequenda et
perficiunda omnis omnium cura et diligentia iterum atque iterum ela
borauit.
De his nobis dicendum eſt: Sed prius illud interſerendum
iuuat: quod ad teſtudinum opus inprimis ſpectat.
Et enim inter te
ſtudines abſoluendas differentia eſt: Nam qui arcus aut teſtudo
ſubiectis armamentis facienda ſit / confeſtim atque minime intermiſ
ſo opere aſtruatur neceſſe eſt: Quæ uero ſine armamentis fiat / in
tercalationibus prope ſingulos in ordines indiget: quoad congeſta fir
mentur: ne partes nouiſſimæ ſuperadiectæ / priſtinis non ſatis firma
tis / reſolutæ defluant.
Et præterea armamentatis teſtudinibus iu
uat ilico / ubi ſummis concluſæ fuerint cuneis paulo / ut ita loquar /
relentare ſubices / quibus armamenta ſubſtineantur: Id quidem ut
recenti adhuc in opere commiſſi cunei non natent inter fomenta et ful
tum
calcis: Sed coequabilem inter ſe acquieſcendi ſedem ſuis libratis
ponderibus occupent: Alioquin inter ſicciſcendum congeſta non
ut opus poſtulat / conſtipatæ congruerent: ſed rimas relinquerent ſe
dendo: Idcirco ſic fiat / non prorſus adimantur ſed in dies ſenſim
relententur armamenta: ne ſi non attemperate ſubdemas / crudum opus
ſequatur.
Poſt dies uero aliquos pro operis magnitudine adhuc
pluſculum relentato: Sic deinceps facito / quoad lapidei per teſtudi
nem cunei ſeſe coaptent / et opus dureſcat.
Relentandi modus hic
eſt: Nam cum operis armamenta in pilis aut ubi conducat conſtitu
eris: primum illic ſubigis capitibus ipſis armamenti cuneos ligne
os ad bipennis ſimilitudinem acuminatos.
Cum igitur relentate
opus libueri / malleolo cuneos hoſce diſtrudes ſenſim quoad uo
les / ſine periculo.
Denique ſic ſtatuo / non ante integram per
peſſam hyemem armamenta eſſe ſubdemenda: Id quidem cum
ob cæteras res: tum ne imbrium madefactione eneruatum reſolu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index