Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1forma bona ſeparetur, bonum concreti eſſe, & armonia con­
ſonantiæ natura finitur.
Heraclyti opinio hoc modo expoſita,
ab Ariſtotelis, atque Platonis verissma ſententia aliena non est.
An verò Heraclytus id ipſum voluerit alio loco diſputabitur.
Contra Chaos antiquum Heſiodi, Platonis, & Her
metis Triſmegiſti, de quo ſupra capite pri­
mæ partis vndecimo nonnulla ex par­
te egimus.
Caput IX.
HESIODVS, ac Diuinus Plato in Timæo, & ante il­
lum Hermes Triſmegistus Philoſophorum omnium
pater in libris, quorum titulus eſt.
Pimander, & Aſcle­
pius, elementa omnia fluctuantia ante conditum mundum
in quamdam rudem molem, atque informem, quam Chaos vo
carunt confusè, & inordinatè iactata fuiſſe dixerunt, ac Deum
indigeſtam illam elementorum confuſionem, ſua præcellenti
bonitate artificiosè expoliuiſſe, elegantissimeque digessiſſe, &
adeam, quam cernimus, & admiramur pulcherrimam ſpe­
ciem perduxiſſe aſſeuerarunt.
Quod ab horrenda illa vmbra, quam Hermes Triſmegi­
ſtus in principio libri, cui titulus eſt.
Pimander viderat, fortè
traxerunt.
Quid enim hac inordinata omnium elementorum
deformi, malique rationem habente confuſione humana ratio
excogitare potest horrendius?
certè nihil: Nam Heſiodi, &
Orphei obſcurissima nox eſt hac informi, inordinataque iacta
tione magis horrenda?
minimè quidem. Lege omnium vete­
rum Philoſophorum monumenta, librum præſertim Magni
Plotini, cui titulus eſt.
Vnde mala, & librum Procli de ani­
ma, & dæmone; & nihil inordinata informique confuſione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index