Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1diebus, dum caniculæ ſydus torret terras
perpetuò miſcendo, agitandóque permiſ­
cueris, vermicularem habebis ab initio mel­
lis habentem craſſitudinem, æruginis au­
tem colorem, ſed longè ſplendidiorem: detra­
cta verò è vaſe, atque tabulæ impoſita, for­
matáque in vermiculorum ſimilitudinem,
vnde nomen ſumpſit, etiam æruginis ſub­

ſtantiam acquiret.
Cæruleum fit ſic: In fer­
reum vas aceti acerrimi pondo tria infunde,
ſed prius in eo ſalis Ammoniaci qualiſcunque
vnciæ quadrantem diſſolue, inde bracteas
tenues argenti, vnicuique perforatis paruis
foraminibus, ac viuo argento oblitas bacu­
lo innecte, ipſum baculum ita ſuſpende ſu­
per vas, ne multum abfit ab aceto, nec ta­
men tangat illud: inde omnia fimo equino
calidiore contege: poſt 20. dies ex argento
cæruleum detrahes, inde repone rurſus: & ſi
opus eſt, argento obline argenti bracteas:
& poſt alios 20. dies, quod collectum cæ­
rulei fuerit, erades: repete hoc ſæpius: tan­
dem quicquid ex cæruleo collectum fuerit
in vas prius argenti ſpuma, lithargyrium
vocant, oblitum coniice, & paululùm
torreto: inde refrigeratum fontis aqua el­
uito, vt puluis abſcedat, ſiccatóque in
Sole.
Metallica
igne conſtitu­
ta non reti­
nent colores
præter ni­
grum.
Vermi­
cularis.
Cæruleum.
Ceruſſa.
Ceruſſa fit iniecto aceto acri in vas, inde
ſarmenta impone, ſarmentis plumbi tenues
bracteas pondo vnius.
Sepeli in fimo equi­
no, poſt 25. dies colliges ceruſſam: vel ſi
diligentior cuſtos eſſe volueris, poſt primos
decem dies eradito, & reponito rurſus, ac
ter repetito.
Aliud genus fuco aptiſſimum,
candidiſſimumque, vehitur ex hiſpania.
In
vrinam bracteas pone tenues è plumbo can­
dido, hoc autem nos vocamus ſtannum, &
diſtilla vrinam totam, interim plumbum
tranſit in ceruſſam, ſiccatur, teritur, cri­
bratur.
Sandix.
E ceruſſa ſandix fit, coloris rubicundi ve­
nuſtiſſimi.
Ceruſſam igitur in ferream pati­
nam pone: agitáque iuxta ignem tamdiu,
donec rubeſcat, ac ſplendeat.
Manifeſtum
eſt igitur ex optima ceruſſa optimam fie­
ri oportere.
Ochra, id eſt, pallida naſci­
tur, velut & ſandix: vnde Virgilius,
Sponte ſua ſandix paſcentes veſtiet agnos.
Ochra.
Sed nos eam quæ arte fit, docemus. Itaque
plumbum nigrum tamdiu in vaſe excoqui­
to, donec calorem ochræ contraxerit: nati­
uæ autem ochræ color eſt flammeus.
Fit &
ex rubrica ochra, dum vaſe fimo oblito tor­
retur.
Argenti ſpuma, quam vocamus Li­
thargyrium, fit dum ab argento plumbum
ſeparatur, eſtque plumbum impurum: atque
ex vtroque viciſſim in alterum tranſitus eſt:
retinet tamen argenti quandam vim, &
quæ colore eſt flauo, aurea ob id appellatur.

Plumbago & ipſa ex plumbo fit: nam plum­
bum cùm vexatur ignibus, in hæc duo tran­
ſit; præſertim argento iunctum, argenti ſpu­
mam atque plumbaginem.
Aliquantulum
ſplendet plumbago, cæterùm argenti ſpu­
mæ exterius ſimilis, infima parte colore ci­
nereo, media miſto, cum in puluerem, au­
rumque imitatur, ſi optima fuerit: hoc ſo­
lo differt, quòd non reſiſtit iniuriis cœli, nec
diuturna admodum eſt.
Conſtat autem ex
plumbi albi, argentique viui, paribus por­
tionibus: ſalis rurſus Ammoniaci & ſulphu­

phuris paribus iterum inter ſe portionibus,
ſed quæ ſint priorum ſextantes, aut qua­
drantes.
Sal, & ſulphur ſubtiliter teruntur,
plumbumque album, & argentum viuum
miſcentur: nam plumbum album tenuiſſi­
ma in folia redactum eſſe oportet: miſcen­
tur omnia in vitreo vaſe, diſtillatóque: &
quod in imo remanſerit, purpurina vo­
catur.
Lithargy­
rium.
Plumbago.
Purpurina.
Omnis metallica materia, quæ arte con­

ſtat, duabus ex partibus componitur: altera
quidem tenui & ignea, quæ plerunque vrit,
& coloris egregij eſt: altera terrea, quæ im­
modicè ſiccat: tota verò vt eſt compoſita,
meta lis mutandis conducit: igitur metalli­
ca factitia ad tres vſus parantur, ad mede­
lam humani corporis, ad picturam, & adul­
teranda metalla, gemmaſve: addi poteſt
quartus, qui præter propoſitum eſt, ſcilicet
ad venena.
Tres vtili­
tates metal­
licorum arte
conſtantiam.
Succedit omnibus his maiore miraculo

vitrum, artis opus tale, vt gemmeæ natu­
ræ, atque ob id mirum, quòd cùm omnes
ille ſeorſum, candidum, cæruleum, nigrum,
purpureum, viride, vitrum ſimul hæc obti­
neat.
Memini me vidiſſe olim ſplendore ac
colorum varietate, tenacitatéque adeò ele­
gans, vt cælatum imitaretur Achatem.
Mi­
ro ingenio nunc candido adeò ſubtiliter ac
ordinatè diſtinguitur, vt dicere poſſis non
facilius, aut ſubtilius ceram elaborari poſſe.
Vnicum hoc eſt fragilitatis humanæ exem­
plum, quod inter cæteros non ſolùm oculis,
ſed mente Principes perpetuò debent con­
templari: verùm fragilior eſt longè vitro
vita humana, atque tantò, quantò res, quæ
ſponte frangitur, ea quæ non niſi alieno im­
petu.
Fiunt ex eo organa vocata, inſtrumen­
ta muſicæ, ſuauicæ admodum voce, & quæ
faſtum pulchritudine humani regni oſten­
dunt.
Hinc colores iucundi, vox dulciſona,
ſplendor gratus, omnia leui caſu momento
pereuntia.
Conſtat vitrum ex tribus lapidi­

bus ſcilicet lucidis, vel arena, ſale chali, &
ſyderea: horum memini ſuperiùs me natu­
ram recitaſſe.
Trita hæc omnia magno igni
mandantur in vaſis, cogunturque vi ignis
in vitrum, quod extractum denuò vaſis mi­
noribus in fornace excoquitur, & elabora­
ratur.
Sed iam his relictis, quæ vel arte
conſtant, vel imperfecta ſunt, ad perfectiora
tranſeamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index