Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 145 > >|
1contingat, videndum. Nam ita fieri opinantur, qui negant
extra ſuturam illius oſſis, in quo recipitur plaga, fiſſuram pro­
tendi.
Cuius rationem aſſignant, quòd pars illa à plagâ affe­
cta nimis ſit robuſta: ac proinde in partem proximam, quæ ob
nativam conſtitutionem minùs reſiſtere valet, illa violentia
ſe recipiat.
Et quidem experientia his videtur favere. Quan­
doque
enim à percuſſione neque locum plagæ, neque huic oppoſi
tum, ſed quemvis alium infeſtari & frangi contingit. cùm ni­
mirum illarum partium unio minorem vim habet ad quieſcen­
dum, quàm impetus ad movendum.
Defortificatione aduerſum ictus
Tormentorum.
QVia mœnia urbis, caſtelli, aut propugnaculi ictus tormen­
torum admittere neceſſitas quandoque cogit; providen­
dumquô eiuſmodi ictus debilitentnr, minorem eâ ratione plagam
afferentes.
Id autem duobus modis aſſequi contingit: primo ma­
iori parte ictûs excluſâ, quem totum vitare nequimus: pars
enim dimidia, aut tertia minorem noxam dabit, quàm totus.

Minuitur autem cùm non niſi obliquè recipitur. Conſide­
randum ergo quibus potiſſimum locis urbs ad inuaſionem ſit
opportuna & quâ ab hoſtium tormentis minùs tuta: tum enim
latus munitionis oppoſitum eiuſmodi locis, quantùm fieri li­
cet, oblique ducendum: quò ictus recipiat magis obliquos.

Quâ verò parte ob ſitum locorum machinæ admoveri neque­
unt, in directum procurrere poteſt.
Tum igitur ictus obliquè
incidentes non niſi partem plagæ dant à lineâ hypomochlij de­
finitam: reliquâ parte, quæ necdum percuſſit, reflexâ: & ſi
quidem propugnaculum impetitur; quia latera ſibi oppoſitis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index