Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
91
91 (54)
92
92 (55)
93
93 (56)
94
94 (57)
95
95 (58)
96
96 (59)
97
97 (60)
98
98 (61)
99
99 (62)
100
100 (63)
< >
page |< < (63) of 525 > >|
10063Ioan. de Sacro Boſco motu, quorũ unus eſt ab ortu in occaſum, alter uero ab occaſu in ortum, mo
11Cur motus
trepidatio-
nis in cælo
ponatur ab
Aſtrono-
mis.
ueri, ſed habere etiam propriũ motũ acceſſus &
receſſus, quem trepidationis
dicunt:
oſtendendum nunc eſt, quæ phænomena, apparentiæve Aſtronomos
coegerint, ut hunc motum in cęlo ponerent.
Non paucienim motum hunc
omnino explodendum à ſcholis Aſtronomorũ, tanquam ridiculum, arbitrã
tur.
Primo ergo obſeruarũt, ſtellas fixas inæqualiter incedere ab occidẽte in
orientem:
Nunc enim velocius, nunc tardius, nunc nullo pacto moueri in Zo
diaco uidebantur, nunc uero retrocedere ab oriente in occidentem, p̃ter il-
lum motum diurnum, &
eandem nihilominus diſtantiam à centro mũdi ha
bere.
Quare dixerunt eas moueri à ſeptentrione in auſtum, & contra, ut ſu-
pra declaratum fuit in motu illo acceſſus &
receſſus. Propter hunc. n. motum
accidit tota iſta inæqualitas motus ſtellarum fixarum, ut facile intelligi po-
teſt ex aliquo inſtrumento materiali ad hanc rem fabricato.
Hanc quoque
Aſtronomi aſſerunt eſſe cãm, ꝙ tam uariæ opiniones exortæ ſint de quantita
te, ſiue periodo motus ſtellarum fixarum ab occidente in orientem.
Rurſus
animaduertunt, maximam ſolis declinationem uariam extitiſſe in diuerſis
temporibus, nunc.
ſ. maiorem, nunc minorem; ut in ſecundo capite dicemus.
Quamobrem coacti ſunt admittere hunc motum trepidationis, ut huius ua-
rietatis in maxima ſolis declinatione poſſent reddere cãm:
Poſito enim hoc
motu, ſequitur octauam ſphæram modo à ſeptentrione in auſtrum, modo ab
auſtro in ſeptentrionem declinare, &
ex conſequenti duos tropicos in orbe
Solari, aliquando propinquiores fieri æquinoctiali circulo, aliquando uero
magis ab eo diſtare, ut in theorica octauæ ſphæræ explicatur.
Poſtremo ob-
ſeruatum fuit ab illis, æquinoctia accidiſſe, antequam Sol ad ♈, primi mobi-
lis perueniret, aut ad ♎, immo poſtquam aliquando iam tranſiuerat princi-
pium ♈, aut ♎.
Pari ratione facta fuiſſe Solſtitia, etiamſi Sol non extiterit in
principio ♋, vel ♑.
Cum igitur Sol neceſſario reperiri debeat in Æquino-
ctiali circulo, ut fiat Æquinoctium.
Item in tropicis, ut contingant Solſtitia,
non potuit huius diuerſitatis alia cauſa aſſerri, præter motum trepidationis:

Ad hũc enim motum facile conſequitut anticipatio illa Æquinoctiorum, &

Solſtitiorum.
Hoc porro motu omnes quoque globi ſeptem planetarũ mo-
uentur, ita ut orbes omnium planetarum, concomitentur aſſidue Zodiacum
octauę ſphæræ.
Quemadmodum autem certum uidetur, ut uel motus trepi-
dationis, uel aliquid ſimile in octaua ſphæra concedatur, propter apparen-
tias dictas:
ita incertiſſimus eſt modus, quo eum Aſtronomi explicant: ut ni-
mirum principia ♈, &
♎, octauæ ſphæræ deſcribant circulos circa initia ♈,
&
♎, nonæ ſphæræ, quorum ſemidametri contineant grad. 9. cum ex hac po
fitione multa conſequantur, quæ cum experientia pugnare uidentur, ut in
theorica octauæ ſphæræ copioſe explicabimus.
DE ORDINE SPÆRARVM CÆLESTIVM.
Ex ijs, quę de motibus cælorũ dicta ſunt, perſpicuum relinquitur, cęlos
omnes unũ corpus continuũ minime efficere, propterea quòd cęli uarijs &

diuerſis motibus quodammodo oppoſitis, ut dictum eſt, feruntur;
Nullũ au-
tem corpus cõtrarijs ſimul motibus ferri eſt aptũ.
Suntigitur omnes cęli ha
ctenus reperti concentrici cum mundo uniuerſo, atq.
contigui inter ſe, ita vt
inter quoslibet duos ꝓximos orbes nihil ſit intermediũ, quod ſit uel

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index