Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
91
91 (77)
92
92 (78)
93
93 (79)
94
94 (80)
95
95 (81)
96
96 (82)
97
97 (83)
98
98 (84)
99
99 (85)
100
100 (86)
< >
page |< < (86) of 795 > >|
10086DISSERTATIO
PROCESSUS SEPTIMUS.
Magnetis in pulverem reducti & Nitri ana ℨiij. bene miſtas in
crucibulo expoſui igni in furno anemi, per trihorium, in quo abie-
runt in maſſam ſirmam, ſpongioſam, non ſplendentem, nigreſcen-
tem, crucibulo adeo pertinaciter adhærentem, ut non niſi eo dif-
fracto ſeparari potuerit:
hæc in pulverem contuſa a Magnete attra-
hebatur, ſaporem parumper ſalſum retinuerat ab Alcali, in quod
Nitrum in Igne converſum fuit:
cum Maſſa homogenei fuerat co-
loris in hac prima operatione, nihil ſeparati diſtinctique dedit, quare
illam alteri exponebam operationi.
2. Pulveri priori admiſcui Nitri æqualem copiam, atque eum in
crucibulo per horas 2 {1/2} vehementiſſimo Igni carbonum foſſilium in
furno reverberii expoſui;
tum abiit in maſſam valde friabilem, ſo-
lisque digitis in pulverem conterendam, rubeſcentem, ſed ubivis
homogeneam, nihilque diſtincti præbentem:
reduxi eam in pulve-
rem, ſed qui parum a Magnete attrahebatur;
unde concluſiſſem
partem viribus donatam cum Nitro avolaſſe, niſi certo certius ſci-
viſſem, hoc tantum provenire a copia Salis, undique pulveri ad-
hærentis, &
vim Magnetis in alia corpora prohibentis.
3. Pulverem immiſſum phialæ cum Aqua digeſſi, coxique ſpatio
8 dierum, obſervaturus an tincturam daret, ſed nullomodo ſol-
vebatur:
tum pulverem in copioſiſſima diluebam & lavabam A qua,
donec inſipidus evadebat;
poſtea exſiccatus, manſit rubeſcentis
coloris, &
multo fortius a Magnete attrahebatur quam antea in §.
2: imo dubitabam an in attractione differentia obtineret inter præ-
ſentem &
eam ante inſtitutam ullam operationem cum pulvere.
Iterum ex hujus Salis operatione nihil ulterius ſperabam; videbam
equidem hujus corroſionem aliam fuiſſe, quam Salis Tartari,
aut Salis Marini, quia pulvis alio colore donabatur;
nunc enim erat
rubeſcens, quiantea gryſeus, rubeſcens, nigreſcenſque habebatur, ſed
ita non ad ſcopum perveniebam:
quare ad aliud examen me ac-
cinxi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index