Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
91
91 (376)
92
92
93
93
94
94
95
95 (377)
96
96 (378)
97
97 (379)
98
98 (380)
99
99 (381)
100
100 (382)
< >
page |< < (382) of 568 > >|
100382CHRISTIANI HUGENII ret portionem A B C ad inſcriptum triangulum minorem ha-
bere rationem quam triplam ſeſquitertiam D F ad duplam
E B, hoc eſt, diametrum B F, unà cum tripla E D.
Quod
erat demonſtrandum.
Theor. XVI. Propos. XIX.
ARcus quilibet ſemicirumferentiâ minor, ma-
jor eſt ſuâ ſubtenſâ ſimul &
triente differen-
tiæ quâ ſubtenſa ſinum excedit.
Idem verò minor
quam ſubtenſa ſimul cum ea quæ ad dictum trien-
tem ſeſe habeat, ut quadrupla ſubtenſa juncta ſi-
nui ad ſubtenſam duplam cum ſinu triplo.
Eſto circulus cujus D centrum, diameter F B. Et ſit ar-
11TAB. XL.
Fig. 5.
cus B A ſemicircumferentiâ minor, cui ſubtenſa ducatur
B A, ſinus autem A M:
quæ nimirum diametro F B ſit ad
angulos rectos.
Porro ipſi A M ſit æqualis recta G H, &
G I æqualis ſubtenſæ A B.
Exceſſus igitur eſt H I; cujus
triens I K ipſi G I adjiciatur.
Oſtendendum eſt primo, ar-
cum A B totâ G K majorem eſſe.
Hoc autem ex Theore-
mate 7.
eſt manifeſtum. At cum ipſi G I additur IO quæ
ad I K trientem ipſius H I rationem habeat, quam quadru-
pla G I una cum G H ad duplam G I cum tripla G H.
Dico totam G O arcu A B majorem eſſe. Conſtituantur enim
ſuper lineis G H, H I, IO, triangula quorum communis
vertex ſit L, altitudo autem æqualis radio D B.
Et junga-
tur D A, ducaturque diameter circuli C E quæ rectam
A B bifariam dividat in N, arcum vero A B in E.
Et jun-
gantur A E, E B.
Quoniam igitur O I eſt ad I K ut quadrupla G I unà
cum G H ad duplam G I cum tripla G H;
ſumptis conſequen-
tium triplis erit O I ad I H (hæc enim tripla eſt I K,) ut
quadrupla G I unà cum G H ad ſexcuplam G I cum non-
cupla G H.
Et componendo, O H ad H I, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index