1eam .ſ. quæ ex facultate & obiecto conſtat, quae ſaltem ſuperiores eſſentias ſingulæ concipiant, neque id
negatur à nobis, niſi quae eam copulationem ex ordine compoſitionum non eſſe credimus: alter modus
compoſitionis eſt, vt volunt, ex forma & operatione tanquam ex ſubſtantia, & accidente; quæ eſt com
poſitio rei. Nos item damus hanc compoſitionem; præterquàm quòd nolumus eſſe compoſitionem
rei, ſed rationis, cùm operatio non accidat formæ: neque hîc à facultate ſeparetur actus: niſi fortè quae
actus ab externo perficitur. Sed quoniam hæc eſſentiam mentis non attingunt; nec interna ſunt; ete
nim pendent ex obiecto; quid de interna eſſentiæ compoſitione ſtatuendum ſit, mox attendamus. Il
lud inquirendum primo loco mihi occurrit generatim, ſit'ne in eo ſubſtantiarum genere compoſitio:
deinde qui'nam ille ſit compoſitionis modus, rei'ne, an rationis: tertiò quæ ſit ſpecies ipſius, ſiue col
locetur in ea quæ rationis eſt; ſiue etiam rei. Nanque vt de primo dicam, ea perſuadent in mentib. nul
lam eſſe compoſitionem internam; ſed externam ſolùm, de qua dictum eſt antè: ſiquidem in mente
non differat eſſe ſimpliciter ab eſſe hoc: caret enim materia: nulla igitur interna compoſitio. Nam quan
uis id ſolùm Deo concedatur à plurimis, in quo eſſe, & eſſentia ſunt idem ſimpliciter at nos qui philo
ſophi veſtigiis inſiſtimus, omne eiuſmodi eſſe profitemur, quod à ſenſili materia ſecretum eſt. Præte
reà maius diſcrimen intercedit inter eſſentiam & officium, quàm inter eſſentiæ parteis; ſed officium &
eſſentia ſunt vnum & idem; multò igitur magis vnum partes eſſentiæ ſint neceſſe eſt. Verùm quae pri
mum in ſuo genere menſura eſt reliquorum generis eiuſdem. menſura autem continetur in eo cuius
eſt, & partis ſpecimen præbet: aliquid verò his antecedit in ordine entium; & menſura igitur, & quo
dammodo pars. Quare & mentes aliquam rationem compoſitionis accipiunt. Neque rationes oppo
ſitæ aliud tollunt, quàm compoſitionem ex vera materia quæ ſit ſenſilis, cuius ſignum, quia vbi etiam
ſit materia, quæ cadit in mentem, nihilominus ibi idem eſt eſſe ſimpliciter, & eſſe hoc: non igitur quòd
idem ſit eſſe ſimpliciter; & eſſe hoc euertit omnem rationem compoſitionis. Simile iudicium de ſecun
da faciendum eſt; quanquàm multa vitia ſunt in ea ratione. Cùm enim primò aſſumitur, operationem
magis ab eſſentia diſtare, quàm parteis eſſentiæ: mihi non ſine cauſſa ſuſpectum eſt: proptereà quòd
non abſolutè verum ſit materiam minus à forma diſtare, quàm functionem: diſtat enim extrinſecus fun
ctio quidem magis à forma, quàm materia; nequaque verò intrinſecus, & ſuapte natura: nam propter
obiectum, à quo pendet, functio differt à forma; id verò externum eſt; itaque non rarò functio & forma
ſeparantur: intrinſecùs autem functio eſt ipſamet forma non impedita. Contrà materia; nam dif
fert magis intrinſecùs, & ex ſuo ipſius ingenio à forma, quàm operatio: cum forma & materia ſint duę
naturæ longè diſtantes: extrinſecùs verò minus differt, quae apta ſit vnum fieri cum forma, nec vnquam
ſine interitu ab ea deſeratur. Non igitur conſtat ſimilitudo inter materiam & functionem, quatenus re
feruntur ad formam. Cum ergo pendeat compoſitio non ex iis quæ ſunt eadem; ſed ex eſſentiis &
naturis differentibus, quatenus eiuſmodi ſunt: ex eiſdem enim nihil aliud, niſi idem fieri poteſt: ſiquidem,
ſicut ex vno in vnum multiplicato non fit niſi vnum, ſic ex eiſdem fiet idem quòd eadem, quatenus ea
dem, in eo quae eadem, ſunt vnum: perdet ergo operam natura quæ ex eiſdem faciet idem: & hoc eue
niet in formam & functionem; non in formam & materiam, quæ ſunt partes eſſentiæ: planum eſt, quòd
ex coniunctione functionis & formæ non licebit arguere ad coniunctionem partium eſſentiæ. & deni
que ab externo diſcrimine, ſeu conuenientia de internis iudicium facere, & inferre ſimplicitatem & con
poſitionem; ex his enim ſolis non illis efficitur. proinde, neque dabitur ex diſcrimine aut conuenientia fun
ctionis & formæ arguere diſcrimen, aut conuenientiam partium eſſentiæ, neque repugnabunt hæc fun
ctionem eandem eſſe cum forma, & parteis eſſentiæ ſegregari. Quare oporteret, vt magis ſuapte na
tura differret à forma functio, quàm materia, ſi ex iis exiſtere compoſitio deberet, & ſi ex eo, quae idem fo
rent, etiam concludendum eſſet, eaſdem fore parteis eſſentiæ. Necnon illud cauendum eſt, ne falsò aſ
ſumptum fuerit eſſe & operari, officium & formam eſſe eadem; nam quòd eſſentia ſit officium ſimpli
citer, falſum eſt, quòd officium addit formæ quendam modum quo reſtringitur, ſed ita accipiemus eſ
ſe, & operari eſſe idem, quòd ſemper illæ eſſentiæ ſint in officio. Si verò ſit hic ſenſus eius propoſitio
nis; quid inde efficitur, quod valeat ad tollendum omne compoſitionis genus à mentibus? Ergo ſta
tuamus etiam mentes ab aliquo compoſitionis modo non abhorrere. Tùm venit in controuerſiam
ſecundùm, ſit'ne illa compoſitio rei, vel rationis quòd ibi compoſitionem rei ponendam eſſe perſua
deant hæc. Nanque ibi multitudo; ea verò naſcitur ex materia. Sed vbi materia, ibidem quoque com
poſitio ſit neceſſe eſt, atque illa quidem rei. Tum ſecundò: quia quicquid eſt, aut eſt poteſtas, aut actus
ſimplex, aut ex vtroque Sed mentes non ſunt ille actus, quòd Deus ſolus eſt huiuſmodi, non etiam pote
ſtas, cùm hoc ſit ipſa materia. compoſitum igitur ex poteſtate, & actu. Poſtremò, quod eſt per par
ticipationem, conſtat ex participante, & eo quod participatur. Quæ ſunt infra Deum, participant ip
ſum: & compoſita igitur. Cùm igitur alia ſit natura participans, & eſſe quod participatur, & ſe ha
bet, vt actus: igitur rei compoſitio in eo ſubſtantiarum genere ponetur. Et hęc dicta valdè congruunt
cum placitis Platonis quæ item Auerroës approbauit. His opponunt. Omne quod reipſa compo
ſitum eſt, eſſe nouum, & olim interiturum, ſic & mentes, quas tamen æternas eſſe concordiſsimè do
cent phyſicus, & primus philoſophus. Deinde pars, ex qua componitur, aut ſimplex eſt, aut non
ſi ſimplex, ergo aliquod ens præter primum erit ſimplex: ſi minus, abibimus in infinitum ſemper de
parte illa componente percunctantes: quod cùm reſpuat natura, dicendum eſt in ipſis mentibus, ali
quando aſcendendum ad partem quandam ſimplicem; ideoque. non repugnat illis eſſe ſimplices quaſ
dam ſubſtantias. De parte hac ſimplici, poſsit'ne Deus eſſe, poſteà viderimus. Verùm neque ſuperiores