Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (89) of 672 > >|
10189An exuſtione noua ſubſtantia gignatur. nem propriam tunc ſolùm obtineat, cum fuerit ſegregata à cœ-
teris, proprijſque affecta qualitatibus:
perinde atque vinum in
vuâ, aut oleum in oleâ eſſe concedunt omnes, quamuis vinum
aut oleum propriè non dicatur niſi ſuccus ex vuis aut oleis expreſ-
ſus.
Certè ſi vnio eſt, eorum, quæ reuerâ ſunt, non verò eorum-
quæ interierunt, copulatio, non pereunt elementa, quæ mi-
ſcentur, nam Miſtio, ex Ariſtotele lib.
1. de Gen. & Corr. eſt mi-
ſcibilium alteratorum vnio.
Contra verò qui Elementa virtute
tantùm contineri in miſto concedunt, quemadmodum vinacea
&
vinum nondum eſſe dicuntur, quandiu vua eſt, ſed tunc de-
mum cum fuerit ſuccus ex folliculo expreſſus, ita pariter terram
aut aquam non eſſe contendunt, dum lignum exiſtit, quia ele-
menta omnia in illâ complexione vnam obtinent ligni notionem.
Sic lib. 9. Metaph. text. 12. τὸ Κιβώτιον ὀυ ξύλον, ἀλλὰ ξύλινον.
ὀυδὲ τὸ ξύλον γῆ, ἀλλὰ γήϊνον:
*arca non lignum, ſed lignea; ne-*
*que lignum terra, ſed terreum.
* Et paulo infra, τὸ Κιβώτιον ὀυ
γήϊνον, ὀυδὲ γῆ, ἀλλὰ ξύλινον;
τοῦτο γμῥ δυνάμ{ει} Κιβώτιον, Καὶ
υλη Κιβωτίου ἀυτη:
*arca nec terrea eſt, nec terra, ſed lignea; *
*hoc enim potentiâ eſt arca, &
ipſa arcæ materia. * Sed quoniam
complexione illâ diſſolutâ, poſſunt demum ſingula elementa
ſuas recuperare notiones, dicuntur quoquè ſuis quæque reſtitui
formis.
Hæc omnia confirmare poſſem ex ipſo Ariſtotele lib. 4.
Top.
cap. 5. ad fin. vbi lutum non eſſe terram dicit: ſed breuitati
conſultum volo.
Grad. Formam igitur fieri ex nihilo quidem ſui, ſed non ex
nihilo ſubiecti, atque educi de Materiæ potentiâ, &
ita demum
interire, vt non prorſus in nihilum abire dicatur, hoc ſolum erit,
complexionem aut ſegregationem nouam elementorum fieri, quæ
non erat;
cui proinde noua notio, priore ceſſante, conueniat,
quin ipſæ naturæ ſimplices (quæ Materia ſunt, quia coagmentari
poterant, atque diſiungi) aut recenti effectione procreentur, aut
pereant, eatenus verò inchoatas formas in materiâ quaſi delite-
ſcere, vt tempori prodeant in lucem, quatenus ſimplicium na-
turarum particulæ, aut alijs additis, aut quibuſdam detractis,
aptæ ſunt, vt nouam exhibeant conformationem.
Certè ſi Vi-
triolum in furno, quem Reuerberij vocant, deſtilles, educes pri-
mùm phlegma ferè inſipidum, deinde liquorem valde acetoſum,
&
reſidebit in fundo terra rubra & gratè purpureâ: cui ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index