Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1bum ſuis pedibus. Ille quippe nihilo ſecùs mutat
pedes, inambulatque, ac facis et ſupra ipſam Ter­
ram; & nihilominùs vides ipſum non mutare locum,
ſi comparetur ad aërem, ripam, ſuppoſitum fun­
dum, quidpiamve aliud immobile; ſed mutare ſo­
lùm locum reſpectu partium lembi, qui intereà ſub
ipſo mouetur, quatenus ex puppi aut prora oppo­
ſitam partem attingit.
Nimirum reſpectu aëris, aut
ripæ immobilis eſt, quia præter motum proprium,
quo fertur verſus vnam partem, afficitur etiam motu
alio, qui ipſum tantundem refert in partem oppo­
ſitam.
Idem eueniet, ſi quis in medio flumine, aut
etiam in mari abſque conto, aut fune, tanta volo­
citate moueatur à prora in puppim, quanta nauis
ipſa mouetur.
Nam mouebitur quidem per nauim,
mutabit que ſucceſſiuè parteis nauis varias; ſed quod
ad ipſum aërem, aquamve, aut fundum ſuppoſitum
ſpectat, conſiſtet quaſi immobilis, neque reuerâ
locum mutabit.
Pari igitur modo globus feretur
quidem impetu proprio, ſiue à machina impreſſo ab
oriente in occidentem, reipſáque mouebitur per Ter­
ræ ſuperficiem, eiuſque parteis commutabit: at reſ­
pectu mundani ſpatij perſeuerabit quaſi immotus,
quia quantum motu proprio in occaſum feretur,
tantundem motu à Terra impreſſo referetur in or­
tum.
Eadem porrô, proportione, euenient, ſeu
motum Terræ velociorem, ſeu tardiorem habeas
motu globi proprio.
Quemadmodum à pari intel­
ligitur ex dictis ſuperiùs de projectione, & rejectione
pilæ ſecundum longitudinem nauis; cùm nihil ſit ne-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index