Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1lapis C. quàm lapis D conſtitueretur fulcimentum in hac
latione vectis.
Ideoque vtrumque aliquo modo, illam par­
ticipare dicendum erit.
Cum igitur obijcit Baldus, quod
tunc Philoſophi ratio procederet ſi ſtante naui immobili, re­
miges in ipſo remigandi actu, mare pulſarent, quia tunc verè
ſcalmus fieret fulcimentum mare autem pondus.
Reſpon­
detur retorquendo illi argumentum: quod tunc procederet
ratio ab ipſo adducta, ſi ſtante mare immobili ſicut terra,
remiges appulſa palmula, nauem ſcalmo alligatam, antror­
ſum impellerent, vt cum Romani contræ Carthaginenſes na­
uales copias primo eſſent traducturi, ad remigium in arena
exercebantur; quia tunc verè mare fieret fulcimentum, ſcal­
mus verò cum naui, pondus.
Quoniam verò tàm mare, quàm ſcalmum diximus habe­
re rationem fulcimenti aliquo modo, non autem ſimpliciter
propter mobilitatem vtriuſque; examinan dum eſſet, quod­
nam ex his, minus moueatur, vt hoc potius quàm alterum
dicatur magis participare rationem fulcimenti.
Sed fortaſ­
ſe difficile poterit hoc penitus determinari.
Pendet enim
non modo à proportione partium remi, nempe quomodo
ſe habeat pars, quæ eſt à ſcalmo ad extremum manubrij ad
eam, quæ eſt à ſcalmo ad extremum palmulæ; verùm etiam
ab applicatione palmulæ in mare, vt ſi plus vel minus intro­
mittatur, maioremque portionem aquæ depellat.
Quando­
quidem ſi profundè palmula immergatur, magnamque por­
tionem aquæ per illam remiger conetur depellere, tunc pro­
cul dubio, minus mouebitur aqua retrorſum, quàm nauis an­
trorſum.
Quod ex eo ſit palam, nam ſi nauis in mare me­
diet inter duos ſcopulos, ad quos palmulæ poſſint pertinge­
re, ſimili conatu remiges ſcopulos pulſando ac aquam pul­
ſare conſueuerunt, magis profecto nauem ipſam mouebunt.
Quod ſi alioquin palmulæ minimè immergantur, ſed veluti
ſolam ſuperficiem aquæ depellant, certum etiam eſt, magis
aquam illam depulſam totamque ferè in ſpumam redactam
abire, quam nauem vlterius progredi, aut moueri
Polyb. lib.
1.longe an­
te med.
Tandem addit Baldus, falſum videri, quod aſſerit Ariſto-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index