Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1peius, nihil horrendius excogitari poſſe, inuenies: mirandum
ergo non fuerit, ſi Plato, Orpheus, & Heſiodus ab illa hor­
renda Triſmegisti vmbra Chaos confuſum, atque inordina­
tum fortè traxerunt.
Hi grauiter (mea quidem ſententia) peccauerunt, quod
explanare ante debuerint; Chaos ipſum vnde, quando, quo­
modo eſſe, aut constare cœpiſſet, & quod ne verbum quidem
fecerint de illis, quæ ad totam motus quæſtionem pertinerent;
A quo nam ille tunc temporis fieret inordinatus motus con­
fuſionis, & quis nam eſſet ille: hoc eſt rectus ne, an in orbem,
an potius ex vtroque commixtus, mixtus eſſe non poterat: quo
niam mixtus non eſt, niſi ſimplices fuerint, è quorum mixtio­
ne naſcatur, at ſimplices motus non dum erant, vt pote ſim­
plicibus elementis diſtinctis, & cælo quorum proprij ſunt mo­
tus ſimplices (vt demonstratum est libro primo de cælo) non
exiſtentibus, ſed confusè commixtis, nulloque ordine iactatis
informiſque cuiuſdam confuſæ materiæ locum gerentibus; quæ
motu cieri apta non eſt; cum actu ſit oporteat, quod mouetur,
vt autem moueri poſſe videatur, cauſa mouens assignanda
erat: quandoquidem informis materia ſe non moueat.
Explicanda etiam illis fuerant motuum genera, id est,
num illa omnium confuſio ad ſubſtantiam, num ad quantita­
tem, num ad qualitatem, num ad locum concitaretur, qua­
tuor enim iſta ſunt motuum genera ex libro tertio de Phyſico
auditu, quæ cum motore, ſine quo non fit motus, explicanda
neceſſariò fuerant.
Dicere cogebantur, ſi negocium vniuer­
ſum abſoluere voluerant, quamobrem motus illius confuſio na
ſceretur, cum omne quod mouetur, alicuius gratia moueatur;
cur item quædam ſurſum, quædam deorſum, quædam ante,
quædam pone cierentur: cum in ea inordinata confuſione nul

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index