Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1tumque opus proruat: Tam etſi dari teſtudinibus nihil commodius
poteſt: quam ut aquam abunde combibant / et nunquam ſitim ſentiant.
Hactenus de his.
Redeo ad tecti cruſtam. Nempe ſi recte interpretamur / nihil eſt
in toto ædificio antiquius / quae habere ſub quo urentes ſoles atque e
coelo cadentes tempeſtates profugiens excipiare.
Id adeo benefi
cium tibi ut perhenne ſit / præſtat non paries / non area / non quod uis
iſtorum omnium: ſed una inprimis quantum uidere licet / extrema te
cti cruſtula: quam ipſam habere contra omnes temporum iniurias
ualidam / prout rei neceſſitas poſtulat / atque conſtantem hominum
induſtria et artes facto rerum omnium periculo uix dum ſatis reper
tam reddidere.
Neque facile reperiri poſſe confido: Nam cum non
ſolum imbrem: uerum et gelationes et æſtus / et omnium item infe
ſtiſſimi uenti laceſſere nuſquam intermittant: quis tam aſſiduos tamque
acerrimos
hoſtes tolerare uſpiam diutius poſſit: Hinc eſt quod alia
ilico putreſcunt: alia diſſoluuntur: alia parietes deprimunt: alia fin
duntur / rumpuntur: alia abſterguntur: ut ne metalla quidem alibi
contra tempeſtatum iniurias inuicta iſtic tam multas perferre offen
ſiones queant.
Sed homines pro locorum natura copiarum rerum /
quæ ad manus ſubueniret non aſpernati / quoad licuit neceſſitati
prouiderunt: Ergo uariæ contegendorum operum ortae obſeruatio
nes.
Pyrges inquit Vetruuius / harundine: et apud Maſſiliam
ſubacta cum paleis terra operiunt.
Thelophagi apud Garamantas /
ut refert Plinius / teſtudinum ſuperficiem cruſtis tegunt.
Maxima
pars Germaniæ aſſerulis utitur.
In Belgica prouincia candidum
facilius ſecant lapidem / quae lignum tenues in laminas: quas pro tegu
lis exponunt.
Ligures ætruſcique tegendis ædibus lataſtras adhibent
cruſtoſo ex lapide diſceptas.
Alii pauimenta de quibus mox referam
experti / tandem omnibus periclitatis / nondum tamen ingenia et indu
ſtria mortalium inuenere commodius tegula teſtacea: Nam pauimen
torum
quidem opus pruinis ſcabreſcit / findit / ſidet.
Plumbum
feruoribus ſolis colliqueſcit.
æs ſi graue eſt / magno ponitur: ſi
tenue / uentis deturbatur / atque ærugine gracileſcit / ablaceratur.
Tegulam ciprium quendam Criniam agricolæ filium inueniſſe ferunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index