Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1bum ſuis pedibus. Ille quippe nihilo ſecùs mutat
pedes
, inambulatque, ac facis et ſupra ipſam Ter­
ram
; & nihilominùs vides ipſum non mutare locum,
ſi
comparetur ad aërem, ripam, ſuppoſitum fun­
dum
, quidpiamve aliud immobile; ſed mutare ſo­
lùm
locum reſpectu partium lembi, qui intereà ſub
ipſo
mouetur, quatenus ex puppi aut prora oppo­
ſitam
partem attingit.
Nimirum reſpectu aëris, aut
ripæ
immobilis eſt, quia præter motum proprium,
quo
fertur verſus vnam partem, afficitur etiam motu
alio
, qui ipſum tantundem refert in partem oppo­
ſitam
.
Idem eueniet, ſi quis in medio flumine, aut
etiam
in mari abſque conto, aut fune, tanta volo­
citate
moueatur à prora in puppim, quanta nauis
ipſa
mouetur.
Nam mouebitur quidem per nauim,
mutabit
que ſucceſſiuè parteis nauis varias; ſed quod
ad
ipſum aërem, aquamve, aut fundum ſuppoſitum
ſpectat
, conſiſtet quaſi immobilis, neque reuerâ
locum
mutabit.
Pari igitur modo globus feretur
quidem
impetu proprio, ſiue à machina impreſſo ab
oriente
in occidentem, reipſáque mouebitur per Ter­
ſuperficiem, eiuſque parteis commutabit: at reſ­
pectu
mundani ſpatij perſeuerabit quaſi immotus,
quia
quantum motu proprio in occaſum feretur,
tantundem
motu à Terra impreſſo referetur in or­
tum
.
Eadem porrô, proportione, euenient, ſeu
motum
Terræ velociorem, ſeu tardiorem habeas
motu
globi proprio.
Quemadmodum à pari intel­
ligitur
ex dictis ſuperiùs de projectione, & rejectione
pilæ
ſecundum longitudinem nauis; cùm nihil ſit ne-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index