Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
< >
page |< < (87) of 361 > >|
10187SECTIO QUARTA. cularum mutua adhæſione præveniri potuiſſent. Experimenta autem ſunmſi
tum de tubo divergente, tum de cylindrico:
ſingula nunc exponam:
Experimentum 11.
In Figuræ 19. tubus formâ coni truncati horizontaliter vaſi erat in ſer-
tus, vas ipſum aqua implevi usque in C D, ita, ut altitudo ejus ſupra axem
tubi eſſet æqualis 433.
particulis æqualibus, quibus in toto experimento
uſus ſum.
Pro illa altitudine experimento inquiſivi in punctum Q maximo
jactui reſpondens, &
fuit P Q = 287. part. dum altitudo o P erat = 146.
part. Sic vidi motum aquæ tum propter aquæ adhæſionem, tum propter Fi-
guram tubi fuiſſe valde retardatum, quod in his caſibus fieri debere aliquo-
ties monui.
Debuiſſet autem, ſi nihil obſtitiſſet motui, eſſe P Q = 503. part.
Deinde Patinam poſui in tabulam horizontalem, cujus ora erant in S
&
R: Patinam autem prius madefeci, omnemque aquam ex illa depluere rur-
ſus ſivi:
ſumtaque menſura P R, illam inveni 206 part.
Denique diameter G F erat = 13. part & M N = 17 part. longitudo
tubi autem erat = 125 part.
His omnibus ita præparatis, dum orificium M N dignito obturarem,
remoto confeſtim digito aquæ ejiciebantur, earumque pars aliqua in patinam
decidebat:
hanc ſollicite in tubum vitreum collegi cylindricum, cujus diame-
ter erat = 8 {1/2} part.
tubus iſte impletus fuit ad altitudinem 210 part. fuit igitur
quantitas aquæ in patinam delapſæ = 11922 particulis cubicis.
Jam vero deberet iſta quantitas per §. 20. eſſe = nb√{n/g} X log. {a/a - e},
ubi per n intelligitur amplitudo orificii N M ſeu 227.
part. quadratæ per g am-
plitudo orificii G F = 133.
part. quadr. denotat porro b longitudinem tubi,
quæ fuit = 125 part.
per a proprie intelligitur altitudo ſuperficiei C D, ſupra
axem tubi, hic vero intelligenda potius eſt altitudo conveniens velocitati
aquæ in punctum Q incidentis, ſeu 141.
part. ſimiliterque pro e ſumenda eſt
altitudo conveniens velocitati particulæ in punctum R incidentis, nempe 73 part.
Denique vox abbreviata log. ſignificat logarithmum Hyperbolicum. Factis
iſtis ſubſtitutionibus numericis, fit
nb√{n/g} X log.
{a/a - e} = 227 X 125 X {17/13} X log. {141/68} = 26830.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index