Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quarta parte eiuſdem temporis percurreretur; ſicque deſcen­
ſus per totam DE minutis (2 1/3) abſolueretur. Quid ni
verò id quoque neceſſe non ſit, exſiſtente ſemper
eadem ratione dimidiorum ad dimidia, quæ toto­
rum ad tota?
At paullò antè, inquis, ſuppoſuimus ean­
dem partem non niſi tribus minutis decurri.
Id verò ſanè
non ſuppoſuiſti, vt aliquid gratis conceſſum; ſed vt
aliquid neceſſariò cum tuis principiis cohærens.
Quare & fit quidem, vt euincas rem eſſe impoſſibi­
lem, percurri partem DE dimidio eius temporis, quo
percurritur AD; ſed euincas tamen aduerſus teipſum;
cùm ex hoc rursùs efficiatur, vt motu æquabiliter ac­
celerato ex A in E, non fuerint in E acquiſiti duo
celeritatis gradus, quemadmodum in D fuit acquiſi­
tus vnus, ſi mobile quidem per totam DE non ſit
motum duplò velocius, quàm per totam DA; atque
idcircò in dimidio temporis, durationeve minuto­
rum trium.
Fit etiam, vt quando concludis, Per
hanc igitur primi temporis ſubdiuiſionem, accelerationem
motus in deſcenſu grauium ſatis exactè non explicari; adiici
poſſit, neque explicari per tuam illam poſitionem,
cum qua hæc ſubdiuiſio indiuiduè connexa eſt, &
à qua illam auertere, ob contradictionem conſequen­
tem conatus, nihil aliud videris, quàm, quod vulgò
aiunt, incommodum per incommodum ſoluere.
XXXIII. Prætextu ſubinde quæſito vlterioris
incommodi, ſubſternis quaſi fundamentum conſtituen­
dæ poſteà à te progreſſionis motus per parteis tem­
poris æqualeis ſecundum rationem continenter du­
plam.
Nam, Accedit, inquis, quòd tota DE eodem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index