Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1à quibus defenditur, habet parallela, in totum averſâ. Per­
cuſſo autem muro licet in aliam partem reflectat: quia tamen
ex obliquo ictus fiunt, violentiâ in plures diſtractâ, minùs no­
xæ inferunt.
Secundus modus ut ſiue totam plagam, ſiue illius partem
recipere cogantur, id cum minori detrimento & concuſſione
fiat.
Et cùm ruina proveniat ex ſolutâ compage: cùm vel partium
iuncturæ, quibus muri, turres, & propugnacula ſunt ſtructa, de
hiſcunt: vel partes ſolidæ ex vehementiâ ictûs fatiſcunt; ne­
ceſſe illam violentiam ita diſpenſare; ut nullâ parte inſigniter
læsâ pertranſeat; & neque partem ſolidam frangat; neque unam
ab aliâ divellat.
Hoc autem pendet à duobus: materiâ ni­
mirum, atque; huius partium ſitu.
In quæſtione enim de fra­
cturâ oſtendi in diverſis corporibus inæqualiter recipi impul­
ſum.
Nam quæ cedendo in plures veluti ictus hunc partiun­
tur. minùs noxæ ſentiunt, minùsque latè ſe extendit plaga.

Talia verò ſunt πστὰ cum lentà viſciditate, et quæ percuſſa
minùs ſonant: ob atomos enim inæqualiter poſitas per illas
ambages diſcerpitur impulſus.
Saxa ergò, quæ ſurda dicun­
tur, cæteris paribus ad impetum ſuſtinendum ſunt aptiora.

Quod attinet ſitum, quia ſoliditas muri maior eſt longitudine
aut craſſitie ſaxi; neceſſe plura ordine diſponi, quouſque ſimul
iuncta adæquent illam molem.
Alia ergo ſitum extra habent,
ictusque; & primum impetum ſuſtinent; alia medio locò: alia
demum parieti interno ſunt pro firmamento.
Nihil hic dico
de illâ concatenatione, quâ duo ſaxa uno ſuperpoſito nectun­
tur, atque unum quodque; duobus retinaculis firmatur: ut licet
uno exempto nihil detrimenti reliqua ſentiant: quod quidem
erat futurum, ſi totâ mole æqualibus ſabſternerentur.
De
quibus ſapienter, docteque, Architecti: hic enim Geometram,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index