Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
< >
page |< < of 403 > >|
1 64[Figure 64]
DICO autem perfecta, vt me­
talla
, ac lapides: ſed priùs de

metallis
agendum eſt.
Metalla
ſunt
, aurum, argentum, ele­
ctrum
, æs cyprium, & plum­
bum
, ac ferrum.
Factitia verò chalybs, &
ſtannum
, & aurichalcum, tum etiam cy­
prium
æs aliud.
Septem ſunt naturalia, qua­
tuor
autem præter naturam artis vi.
Quòd
tot
ſint, nec plura eſſe poſſint, oſtendere
maximæ
ſubtilitatis opus eſt: oſtendam ta­
men
: ſed priùs, quòd aurum & perfectiſſima
quæque
in oriente inueniantur, ferrum au­

tem
in occidente.
Quod hoc contingat, quia
oriens
calidior ſit, & humidior, abundè ſu­
prà
declaratum eſt.
Hoc autem oſtendere
erat
neceſſarium, quòd oriens occidente ca­
lidior
atque humidior ſit: hoc enim oſten­
ſo
, patet meliorem fieri ibi concoctionem
atque
generationem.
Inde quæ vocant Græ­
ci
aromata, & odores, & gemmæ, & au­
rum
, ac argentum, deliciæque omnes hu­
mani
generis: contingit hoc quia vapor
maris
ab oriente defertur ſuper terras, &
motu
ſolis concoquitur: in occidente autem
defertur
verſus oceanum.
Quòd & ſi ventis
ad
terras impelleretur, celeriter autem mo­
tu
ſolis in oceanum rurſus rediret, vel non
aſſiſtente
ſole concoqui non poſſet.
Accedit
quòd
Solis motus ſimilem quandam ex
æterna
conuerſione vim in terris imprimit,
vt
rerum initia in oriente ſint.
Hæc autem
meliora
, & gratiora, vnde etiam multò plus
radiis
lætamur ſolis matutinis, quàm veſ­
pertinis
, Quòd ſi montes ab occidente ſint,
radij
ſolis humore pleni, tum ſtellarum, &
Lunæ
terras implent, nec ab occiduis radiis
quæ
nimium vrunt, cùm aër iam ſit torri­
dus
, ſperanda eſt aliqua vtilitas.
At contrà
in
occidente montes ab eadem parte prohi­
bent
ſolem, ex aduerſa autem vrunt, & pla­
nitie
ſunt deteriores: multò etiam antè illu­
ſtrat
orientis terras, quàm occidentis, quòd
in
mari nulli ſint montes, in terra autem
plurimi
.
Sed iam ad metallorum numerum reuer­
tamur
.
Metallum eſt quicquid (vt diximus)
ductile
eſt & durum: nam cera duci poteſt,
& lutum, ſed non dura ſunt: contrà lapides
& pyrites duri, ſed minimè duci poſſunt.

Hæc
ſeptem eſſe iuxta planetarum nume­
rum
quis exiſtimabit?
vt Sol aurum, Luna
argentum
, Mercurius electrum, Mars fer­
rum
, Saturnus plumbum, Venus æs, Cy­
prium
verò æs accipiat Iupiter.
Sed melius
eſt
, vt ſic diſtinguamus: Metallum omne
aut
perfectum, molle, purum, & ſic eſt au­
rum
: vel purum, ſed durum, & ſic eſt ar­
gentum
: vel durum, & impurum, & ſic eſt
ferrum
vel molle & impurum, & ſic plum­
bum
.
Sed electrum ex auro & argento con­
ſtat
.
Æs Cyprium ex ære ac ferro, vnde du­
rius
vtroque euadit: ſicut & quod confici­
tur
ex ære & plumbo, nam & illud durius
eſt
vtroque, & muli aſinis ac æquis ſunt ro­
buſtiores
.
Æs verò ipſum, ferro eſt melius
concoctum
, & validiore calore: vnde ſul­
phur
magis olet, Indicio eſt ferrum tranſi­

re
in æs.
In carpato enim monte Pannoniæ
Smolinitio
oppido refert Agricola, quod &
ab
aliis audiui, æſque ſecum pro miraculo
detulerant
, quod mihi oſtenderunt, puteum
eſſe
ex quo aqua in tres canales hauſta ef­
funditur
, & ferrum illis impoſitum verti­
tur
in æs.
Quòd ſi tenuia fruſtula fuerint, in
lutum
tranſeunt, quod ignibus excoctum,
in
puriſſimum æs tranſit.
Cauſa eſt, quoniam
materia
eadem ferro, & æri.
Vnde cùm am­
pliùs
excoquitur ac tingitur, ferrum tranſit
in
æs.
Mons adiacet puteo ferax lapidei cal­
chanti
, liquet vim hanc calchanto, quod
etiam
vidimus, ineſſe.
Itaque orta dubitatio illa adeò famoſa, an
metalla
inuicem poſſint artis beneficio tranſ­
mutari
.
Antequam verò hæc definiatur, au­
ri
præſtantiam demonſtrare oportet.
Naſci­
tur
autem multis modis: tum primò arenæ
commiſtum
, vt in Bohemia, & iuxta Bohe­
miam
in Ligis, in riuis iuxta Goldeburgum, &
Riſegrundum
, quod Latinè Vallis gigan­
tum
dicitur, & in ripa Ticini, & abduæ in
Italia
: tum verò etiam in lapidibus argenti
feracibus
, vt in colle Montifregij: nam cùm
liquantur
, argentum manat, in cuius libra
ſaltem
auri ſemuncia latet.
Albertus narrat
in
ſolidiſſimis lapidibus inter terram exu­
ſtam
iacentibus, aurum inueniri.
Scribit &
quandoque
aurum inuentum inter dentes
ſuperiores
humani capitis ſcobis tenuioris
forma
, ex quo credidiſſe certum eſt in ca­
pillis
humanis latêre aurum.
Exiſtimauerim
ego
, quod verſimilius eſt, aurum inter lapi­
des
gigni, inde vi currentium aquarum
quando
in parua concreſcit fruſtra delatum,
inter
arenas reperiri: atque eadem ratione
inuentum
facta alluuione inter dentes hu­
mani
capitis: hæſit enim ob oſſis impedi­
mentum
& illorum ſpiſſitatem inter rimas.
Aſtipulatur huic opinioni, quod Gonſa­
lus
Ferdinandus Ouiedus Hiſpanus reci­
tat
, in Indiæ Peru vocatæ parte, aurum in
montium
radice inuentum imperfectum eſſe
atque
impurius, quò monti proximius.
Nec in profundo terræ: ſed iuxta illius ſu­
perficiem
inuenitur: quare ſi in agris, vel are­
na
naſceretur, in imo terræ latêret.
Et velut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index