Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
< >
page |< < of 403 > >|
1
Vitrum.
Viri compo­
ſitio.
64[Figure 64]
LIBER SEXTVS.
De Metallis.
DICO autem perfecta, vt me­
talla, ac lapides: ſed priùs de

metallis agendum eſt.
Metalla
ſunt, aurum, argentum, ele­
ctrum, æs cyprium, & plum­
bum, ac ferrum.
Factitia verò chalybs, &
ſtannum, & aurichalcum, tum etiam cy­
prium æs aliud.
Septem ſunt naturalia, qua­
tuor autem præter naturam artis vi.
Quòd
tot ſint, nec plura eſſe poſſint, oſtendere
maximæ ſubtilitatis opus eſt: oſtendam ta­
men: ſed priùs, quòd aurum & perfectiſſima
quæque in oriente inueniantur, ferrum au­

tem in occidente.
Quod hoc contingat, quia
oriens calidior ſit, & humidior, abundè ſu­
prà declaratum eſt.
Hoc autem oſtendere
erat neceſſarium, quòd oriens occidente ca­
lidior atque humidior ſit: hoc enim oſten­
ſo, patet meliorem fieri ibi concoctionem
atque generationem.
Inde quæ vocant Græ­
ci aromata, & odores, & gemmæ, & au­
rum, ac argentum, deliciæque omnes hu­
mani generis: contingit hoc quia vapor
maris ab oriente defertur ſuper terras, &
motu ſolis concoquitur: in occidente autem
defertur verſus oceanum.
Quòd & ſi ventis
ad terras impelleretur, celeriter autem mo­
tu ſolis in oceanum rurſus rediret, vel non
aſſiſtente ſole concoqui non poſſet.
Accedit
quòd Solis motus ſimilem quandam ex
æterna conuerſione vim in terris imprimit,
vt rerum initia in oriente ſint.
Hæc autem
meliora, & gratiora, vnde etiam multò plus
radiis lætamur ſolis matutinis, quàm veſ­
pertinis, Quòd ſi montes ab occidente ſint,
radij ſolis humore pleni, tum ſtellarum, &
Lunæ terras implent, nec ab occiduis radiis
quæ nimium vrunt, cùm aër iam ſit torri­
dus, ſperanda eſt aliqua vtilitas.
At contrà
in occidente montes ab eadem parte prohi­
bent ſolem, ex aduerſa autem vrunt, & pla­
nitie ſunt deteriores: multò etiam antè illu­
ſtrat orientis terras, quàm occidentis, quòd
in mari nulli ſint montes, in terra autem
plurimi.
Metalla quæ
Cur oriens
occidente
calidior, &
humidior.
quatuor ra­
tiones.
Sed iam ad metallorum numerum reuer­
tamur.
Metallum eſt quicquid (vt diximus)
ductile eſt & durum: nam cera duci poteſt,
& lutum, ſed non dura ſunt: contrà lapides
& pyrites duri, ſed minimè duci poſſunt.

Hæc ſeptem eſſe iuxta planetarum nume­
rum quis exiſtimabit?
vt Sol aurum, Luna
argentum, Mercurius electrum, Mars fer­
rum, Saturnus plumbum, Venus æs, Cy­
prium verò æs accipiat Iupiter.
Sed melius
eſt, vt ſic diſtinguamus: Metallum omne
aut perfectum, molle, purum, & ſic eſt au­
rum: vel purum, ſed durum, & ſic eſt ar­
gentum: vel durum, & impurum, & ſic eſt
ferrum vel molle & impurum, & ſic plum­
bum.
Sed electrum ex auro & argento con­
ſtat.
Æs Cyprium ex ære ac ferro, vnde du­
rius vtroque euadit: ſicut & quod confici­
tur ex ære & plumbo, nam & illud durius
eſt vtroque, & muli aſinis ac æquis ſunt ro­
buſtiores.
Æs verò ipſum, ferro eſt melius
concoctum, & validiore calore: vnde ſul­
phur magis olet, Indicio eſt ferrum tranſi­

re in æs.
In carpato enim monte Pannoniæ
Smolinitio oppido refert Agricola, quod &
ab aliis audiui, æſque ſecum pro miraculo
detulerant, quod mihi oſtenderunt, puteum
eſſe ex quo aqua in tres canales hauſta ef­
funditur, & ferrum illis impoſitum verti­
tur in æs.
Quòd ſi tenuia fruſtula fuerint, in
lutum tranſeunt, quod ignibus excoctum,
in puriſſimum æs tranſit.
Cauſa eſt, quoniam
materia eadem ferro, & æri.
Vnde cùm am­
pliùs excoquitur ac tingitur, ferrum tranſit
in æs.
Mons adiacet puteo ferax lapidei cal­
chanti, liquet vim hanc calchanto, quod
etiam vidimus, ineſſe.
Metalla eſſe
ſeptem de­
monſtratur.
De ferro,
quod in æs,
tranſmuta­
tur hiſtoria
mira.
An metalla
inuicem poſ­
ſint tranſmu­
tari, maxi­
mè deſidera­
ta quæſtio,
quæ inferiùs
ſoluitur.
Aurum quo­
modo inue­
niatur.
Itaque orta dubitatio illa adeò famoſa, an
metalla inuicem poſſint artis beneficio tranſ­
mutari.
Antequam verò hæc definiatur, au­
ri præſtantiam demonſtrare oportet.
Naſci­
tur autem multis modis: tum primò arenæ
commiſtum, vt in Bohemia, & iuxta Bohe­
miam
in Ligis, in riuis iuxta Goldeburgum, &
Riſegrundum, quod Latinè Vallis gigan­
tum dicitur, & in ripa Ticini, & abduæ in
Italia: tum verò etiam in lapidibus argenti
feracibus, vt in colle Montifregij: nam cùm
liquantur, argentum manat, in cuius libra
ſaltem auri ſemuncia latet.
Albertus narrat
in ſolidiſſimis lapidibus inter terram exu­
ſtam iacentibus, aurum inueniri.
Scribit &
quandoque aurum inuentum inter dentes
ſuperiores humani capitis ſcobis tenuioris
forma, ex quo credidiſſe certum eſt in ca­
pillis humanis latêre aurum.
Exiſtimauerim
ego, quod verſimilius eſt, aurum inter lapi­
des gigni, inde vi currentium aquarum
quando in parua concreſcit fruſtra delatum,
inter arenas reperiri: atque eadem ratione
inuentum facta alluuione inter dentes hu­
mani capitis: hæſit enim ob oſſis impedi­
mentum & illorum ſpiſſitatem inter rimas.
Aſtipulatur huic opinioni, quod Gonſa­
lus Ferdinandus Ouiedus Hiſpanus reci­
tat, in Indiæ Peru vocatæ parte, aurum in
montium radice inuentum imperfectum eſſe
atque eò impurius, quò monti proximius.
Nec in profundo terræ: ſed iuxta illius ſu­
perficiem inuenitur: quare ſi in agris, vel are­
na naſceretur, in imo terræ latêret.
Et velut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index